Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Miethke, Jürgen / Lutzmann, Heiner [Hrsg.]
Die Rektorbücher der Universität Heidelberg (Band 2, Heft 1-2): 1421 - 1451 — Heidelberg, 2001-2003

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.4060#0215

DWork-Logo
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
Gerhard von Hohenkirchen fol. 77v

dare aliquam pecuniam de tempore preterito, sed ad futurum terminum,
scilicet in festo Martini [11. November], si non posset evadere per preces
ducis Ottonis, quod tunc vellet cogitare ad solvendum 30 florenos, quia
ipse dixit primum annum sibi admissum pro debitis suis solvendis et se-
cundum annum pro structura facienda et sie in tercio anno primo instaret 5
terminus solucionis. Super qua responsione fuit deliberatum per dominos
doctores et magistros, quod primo deberet proponi domino duci Ottoni ip-
sum petendo, quatinus dignaretur illum plebanum dirigere et informare, ut
faceret debitum suum in solvendo in profesto igitur Margarete virginis [12.
Juli]. Post collacionem faetam ad Sanctum Spiritum ascendi cum magistro 10
Iohanne Platen, Ludowico de Buscho decano facultatis artium et Arnoldo
de Thormv) et invenimus dominum^ ducem Ottonem in cappella et in fi-
ne misse et facta sibi proposicione respondit, quod libenter vellet facere et
quod in brevi advocatus veniret huc et quod tunc negocium deberet benex^
expediri, et tunc eciam promisit, quod littera super eodem negocio deberet 15
statim scribi et sigillari.

[77v] Nota quidam magister Thydericus magister nobilis domicelli de Lyp-
pia amisit quandam bursam cum 30 florenis vel circay^ ante institam cuius-
dam mulieris et, postquam intravit hospicium suum, scilicet domum deca-
ni, vidit per fenestram, quod quidam Iacobus cocus domine ducisse habuit 20
illam bursam suam in manu, sed recessit, antequam idem magister veni-
ret ad illam institam. Tunc quedam mulieres, que fuerunt tunc presentes,
dixerunt, quod ille Iacobus reeepit illam bursam. Unde magister prefatus
misit ad eum, sed ex quo non reddidit, ipse gravius conquerebatur contra
eundem Iacobum sie, quod ipse Iacobus notabatur satis. In crastino autem 25
idem Iacobus venit ad eundem magistrum et inter cetera verba dixit, quod
vellent decetero esse boni amiciz\ quia tunc peeunia cum illa bursa fuit
presentata plebano et sie eidem magistro Tyderico restituta. Tarnen in die
sanete Magarete virginis [13. Juli] hora prima post meridiem venerunt ad
pretorium civitatis Heydalbergensis consiliarii domini nostri ducis Ludowi- 30
ci, scilicet Iohannes de Veninghen, dominus Iohannes Wynheym, dominus
Iohannes de Helmstad advocatus et dominus Ludowicus utriusque iuris
doctor et illi fuerunt ibi ex parte Iacobi coci et magister Tidericus pro par-
te sua habuit dominos, scilicet rectorem, Nycolaum Textoris in theologia,
decanum ecclesie saneti Spiritus et Ludowicum de Busco doctores in iure 35
canonico, et illi fecerunt concordiam inter magistrum Tydericum ex una et

w)sic A w)dnm gekürzt, ein Haken fehlt A ^folgt et gestr. A y)cicra A z)mit Einßgungs-
zeichen auf dem Rd. von späterer Hd. nachgetr. A

213
 
Annotationen