Overview
Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Miethke, Jürgen / Lutzmann, Heiner [Hrsg.]
Die Rektorbücher der Universität Heidelberg (Band 2, Heft 1-2): 1421 - 1451 — Heidelberg, 2001-2003

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.4060#0227

DWork-Logo
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
Gerhard von Hohenkirchen fol. 81r

siliis universitatis, si et in quantum sine inclamacione doctorum hoc fiat et
molestacione, attamen, si pluralitas vocum sit contra tres facultates supe-
riores, quod tunc possit rector concludere ad requisicionem unius faculta-
tis superioris secundum pluralitatem vocum facultatum et non secundum
pluralitatem vocum suppositorum seu magistrorum, verum tarnen, si ali- 5
qui de facultate artium nollent desistere ab inclamacione et perturbacione
doctorum, tunc universitas secundum antiquum statutum vult se secun-
dum facultates trahere ad partes in deliberacionibus universitatis. Statuta
vero universitatis ad hunc modum sonancia contenta in eadem cedula sunt
illa, que sequuntur: Anno domini m° ccc° lxxx0 octavo84 statutum fuit 10
concorditer ut patet in 3° folio libri papirei, ut singularum facultatum mag-
istri illam facultatem facientes sive pauci sive multi, ymmo, si unus solus in
aliqua facultate regeret, eque magnam et equalem in omnibus factis univer-
sitatis habeant vocem sicut cuiuscumque alterius facultatis magistri, eciam
quantumcumque multi et specifice, si solum duo vel unus esset doctor 15
iuris, tantam vocem haberet vel haberent in factis universitatis sicut omnes
magistri artium, eciam si essent xx vel centum seu quotlibet plures, quia
eciam ita Parisius est consuetum, scilicet ad cuius instar nostra universi-
tas est fundata. Hoc statutum nullibi legitur, revocatum seu immutatum
unde folio 13 libri predicti habetur sie inter cetera, quod universitas deli- 20
beraret concorditer simul et quod nullus decetero aliquo modo inpediret
alium in deliberando per clamores inordinatos vel per verba clamorosa
salvo hoc, quod, cum placeret facultatibus, divisim possent deliberare. Ec-
ce comprimacio statuti, que facta est anno domini m° ccc° xc° deeima85
die mensis octobris. Item anno domini m° ccc° lxxxxiii, ubi dicitur86: Pre- 25
terea, cum usque modo consilia dicti nostri studii per 4or facultates vel
earum maiorem partem fuerint celebrata, alium eciam modum super il-
lis experiri volentes statuimus, quod per idem biennium convocentur ad
consilia dicti studii singuli doctores et magistri regentes et non regentes
et quod consilium celebretur singulorum vota requirendo, ut iuniores in 30
consiliis [81 r] reddantur a senioribus docti et eruditi, sie tarnen, quod in
casu dissensionis, videlicet ubi una facultas tota vel maior pars illius ab
aliis discordaret, vel eciam in casu nimii clamoris seu, cum placuerit hoc
universitati vel alicui facultati requirenti, singuli doctores trium facultatum
superiorum et tres magistri de facultate artium rectori pro consiliis deputati 35

*Alfälschlich statt 1387, vgl. AUHINr. 84 und S. 653; s. Winkelmann, Urk. 17
*5vgl. AUHINr. 122f. undS. 653, danach ist im Datum sexta zu ergänzen

86

vgl. AUHINr. 159f. undS. 653;s. Winkelmann, Urk. 31 (S. 54Z. 33ff.)

225
 
Annotationen