Miethke, Jürgen / Lutzmann, Heiner [Editor]
Die Rektorbücher der Universität Heidelberg (Band 2, Heft 1-2): 1421 - 1451 — Heidelberg, 2001-2003

Page: 244
DOI Page: Citation link: 
https://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/miethke2001/0246
License: Public Domain Mark Use / Order
0.5
1 cm
facsimile
fol. 87r Otto vom Stein

vellet iurare, quod magister Heinricus non fuit causa mortis Stephani, sicut
ipse vidit.

Testis 4US, scilicet Cünradus de Gummeringen, deposuit, sicut magister
Erhardus, excepto de accidente vomitus. Item dixit, quomodo cantavit et
5 clamavit cum sociis.

Testis quintus magister Albertus Mülhuser deposuit, quod non vidit eum
in Laudenburg vulneratum, sed alias deposuit ut magister Erhardus excep-
to vomitu et tremore. Item deposuit de cantu et quomodo audivit, quod
eciam visitavit mulieres.

10 Testis 6US, scilicet Iohannes de Bacherach, dixit ut plebanus in Werda. Item
dixit hoc, quod vidit oculum strabosum et audivit eum sepe cantantem.
Testis 7US Iohannes de Bregancia dixit, quod audivit a magistro Heinrico
valde clare, sicut deposuit magister Cünradus Degen. Item deposuit de
desipiencia et straboso oculo. Item audivit de noctivagacione et accessu ad

15 mulieres.

Testis 8US Iohannes Rentzlin de Wingarten deposuit de hiis, que audivit a
magistro Heinrico in Laudenburg, ut plebanus in Werda. Item deposuit de
desipiencia et strabore et quod audivit de noctivagacione et potu vini.
Testis nonus Iohannes de Asperg deposuit de hiis, que audivit a magistro

20 Heinrico in Laudenburg, ut plebanus in Werda, et singula per precedentes
deposita non vidit, sed audivit a sociis etc.

Testis decimus Martinus Degenhartd) de Augusta non fuit in prima ligatura
in Laudenburg, quia ivit pro magistro Heinrico Heydelbergam. Deposuit
tarnen, quod sepe audivit a magistro Heinrico, quod vulnus esset mortalee^

25 et quod bene deberet se regere etc.

Testis undecimus^ Iohannes Elegast fuit secum in infirmitate et deposuit,
quod audivit a Stephano defuncto in plenilunio, quando supervenerunt si-
bi accidencia mala, scilicet vomitus etc., quodg^ recognovit, si obedivisset
preceptis magistri Heinrici et non ivisset vagatum, quod dicta accidencia

30 non incurrisset. Item deposuit, quomodo de nocte exivit hospicium vagan-
do per plateas cum sociis. Item quomodo bibit vinum Alsaticum et alia
vina. Item quod audivit de accessu ipsius ad mulieres. Item deposuit de
singulis accidentibus supradictis, scilicet vomitu, febre etc., que attestantur
fracturam penetrasse usque ad cerebrum et panniculos eius etc.

35 h)Supradictis autem attestacionibus et testibus diligenter conscriptis et ex-
aminatis, retulimus ea et introduximus in supradicta universitate ad hoc

d])folgt deposuit gestr. A e]folgt quod gestr. A ^folgt E gestr. A ^folgt si obediviss gestr. A
h)Handw. A

244
loading ...