Miethke, Jürgen / Lutzmann, Heiner [Editor]
Die Rektorbücher der Universität Heidelberg (Band 2, Heft 1-2): 1421 - 1451 — Heidelberg, 2001-2003

Page: 277
DOI Page: Citation link: 
https://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/miethke2001/0279
License: Public Domain Mark Use / Order

0.5
1 cm
facsimile
Johann von Mecheln fol. 1001

humiliter matrem meam universitatem rogaret, ut ipsa in proximis triginta
et triginta florenorum pensionibus graciose secum agere dignaretur. Con-
clusum erat concorditer, quod ego^ rector acciperem ad me illos xxx flo-
renos et quod per illos satisfecisset de termino, qui erat in festo Martini [11.
November] anni xxxi. De temporibus autem preteritis facere deberet iuxta 5
ordinationes et convenciones inter universitatem et eum plebanum factas
et habitas et hoc iuxta formam expressam in precedentibus in pluribus
passibus eiusdem libri, et hoc de primo. Quantum vero ad 2m punctum
conclusum erat, quod iuxta suam petitionem secum graciose ageretur, sie
scilicet, quod xxx florenos, quos solvisset matri mee universitati in festo 10
cathedre Petri [22. Februar] una cum aliis xxx florenis solvendis in festo
Martini proxime fiituri infra oetavas eiusdem1*) festi Martini predicti [18.
November] transmitteret venerabili viro Iohanni de Rysen notarios) de-
cretorum doctori, qui quidem doctor in eadem convocatione per matrem
meam universitatem matura deliberacione prehabita constitutus fuerat in 15
procuratorem, sindicum etc. ad levandum a prenominato plebano huius-
modi debita et pensiones et eciam ad ipsum de predictis quitandum etc.,
prout hoc plenius immediate in instrumento subscripto continetur, dum-
modo tarnen^ matri mee universitati de hoc omni anno rationem redderet
prefatus doctor. 20

[1432 Juni]

u)Rectoratus magistri Iohannis de Mechelinea sacre theologie

baccalarii formati

Anno domini m° cccc0 xxxii in vigilia saneti Iohannis baptiste facta plena
congregacione omnium regencium magistrorum et doctorum modo con- 25
sueto electus fuit concorditer in rectorem universitatis studii Heydelbergen-
sis nemine discrepante magister Iohannes de Mechelinea sacre theologie
baccalarius formatus, in cuius rectoratu acta sunt infrascripta.
v)Primo facta congregacione omnium suppositorum universitatis prefate
sub pena prestiti iuramenti die xxix iunii rector publicavit statuta statum 30
et honorem studencium concernencia premissa quadam arenga, pro cuius

^mit Verweiszeichen auf dem Rd. nachgetr. A T'folgt festu gestr. A s)so die Spuren auf dem
Rd. wohl zu ergänzen A ^ mit Einfügungszeichen unter gestr. autem A u) Handw. A ^ Handw.
A

277
loading ...