Miethke, Jürgen / Lutzmann, Heiner [Editor]
Die Rektorbücher der Universität Heidelberg (Band 2, Heft 1-2): 1421 - 1451 — Heidelberg, 2001-2003

Page: 303
DOI Page: Citation link: 
https://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/miethke2001/0305
License: Public Domain Mark Use / Order
0.5
1 cm
facsimile
Emich von Gelnhausen fol. lllr

^Item facta congregacione omnium suppositorum universitatis prefate sub
pena prestiti iuramenti die xii mensis iulii rector publicavit statuta statum
et honorem studencium concernencia premissa quadam arenga, pro cuius
themate sumpsit verba ewangelii pro tunc instantis dominice scripta Luce
v° hec videlicet: „preceptor, tota nocte laborantes nichil cepimus"124. 5

[lllr] m)Rector universitatis studii Heydelbergensis

Universis et singulis presentes litteras visuris et audituris et presertim alme
matris predicte universitatis filiis salutem in eo, qui est omnium vera salus.
Ad singulorum noticiam deduci volumus per presentes quendam studen-
tem dictum Heinricum Glacz de Stockardia per nos et assessores nostros 10
fiiisse et esse condempnatum in quadam summa pecuniarum statutis uni-
versitatis exigentibus racione cuiusdam excessus per eum commissi, quam
quidem summam11^ nondum persolvit infra terminum sibi per iuramentum
prefixum. Quare ipsum primo, secundo et tercio peremptorie monemus,
ut infra hinc et feriam sextam proximam sequentem [4. September] nobis°) 15
satisfaciat sub pena exclusionis. Datum anno domini m° cccc° xxxiii die
tricesima nostri rectoratus sub sigillo.

Rector universitatis studii Heydelbergensis

Universis et singulis presentes litteras visuris et audituris et presertim al-
me matris predicte universitatis filiis salutem in eo, qui est omnium vera 20
salus. Ad singulorum noticiam deduci volumus per presentes quendam
studentem dictum Heinricum Glacz de Stockardia fuisse et esse condemp-
natum in quadam summa pecuniarum statutis universitatis exigentibus ra-
cione cuiusdam excessus per eum commissi et sufficienter monitum per
patentes litteras ecclesiarum valvis afiBxas, cui monicioni obedire contuma- 25
citer neglexit, quare prefatum Heinricum etc. tenore presencium citamus
peremptorie, ut feria quinta datamp) presencium inmediate sequente [10.
September] coram nobis in collegio artistarum predicte universitatis hora
prima compareat ad audiendum et videndum se per nos excludi a dic-
te universitatis gremio, proteccione et consorcio occasione predicti delicti 30

x)Handw. A m)Handw. A n) auf dem Rd. nachgetn A °J)folgt sequentem nobis gestr. A v)folgt
sequencium gestr. A

124

Lc5, 5

303
loading ...