Miethke, Jürgen / Lutzmann, Heiner [Hrsg.]
Die Rektorbücher der Universität Heidelberg (Band 2, Heft 1-2): 1421 - 1451 — Heidelberg, 2001-2003

Seite: 357
DOI Seite: Zitierlink: 
https://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/miethke2001/0366
Lizenz: Public Domain Mark Nutzung / Bestellung
0.5
1 cm
facsimile
Johann von Herrenberg fol. 129v

Et in hac forma propter conservacionem privilegiorum nostre universita-
tis fuit a multis iuratum die xviia mensis decembris in presencia omnium
doctorum et magistrorum consiliariis principis eciam astantibus et certifi-
cantibus de conservacione privilegiorum nostri studii.^

[1435 Dezember] 5

[129v] x)Rectoratus magistri Iohannis Wenk de Herrenberg sacre

theologie professoris

Anno domini m° cccc° xxxvi0 die prima mensis ianuarii mandavit singulis
suppositis sub forma, que sequitur.

Rector universitatis studii Heidelbergensis 10

Vobis omnibus et singulis dominis doctoribus, magistris, nobilibus, licen-
ciatis, baccalariis, scolaribus ceterisque nostre universitatis suppositis di-
stricte precipiendo mandamus, quatenus hodie horay^ duodecima conve-
niatis in scolis novis superioribus artistarum ad audiendum statuta statum
vestrum concernentia sub pena iuramenti prestiti. Datum anno domini m° 15
cccc° xxxvi° mensis ianuarii die prima nostri rectoratus sub sigillo.
Insuper eciam per iuramentum mandamus nondum adhuc proxime iuratis,
si qui sint, ut ipsi hodie statim post publicacionem statutorum appareant in
domo habitationis nostre ad iurandum.

Sic ante publicacionem statutorum et post apparuerunt quamplures de co- 20
mitibus, de nobilistis, magistris et scolaribus, qui iurabant ad intencionem
universitatis nullum inferre dampnum domino duci Ludwico, consilio aut
opido et imminentia pericula rectori2^ intimare.

a^Anno quo supra die tredecimab^ mensis ianuarii fuit facta congregacio
universitatis sub hoc tenore: 25

Rector universitatis studii Heidelbergensis

Honorabiles domini doctores et magistri, sitis hodie hora secunda in ca-
pella beate virginis ad audiendum aliqua ex parte dominii nostri per iura-
mentum.

^Rest der S. frei A x)Handw. A y)con- zu h- korr. A z)folgt intimaree gestr. und expungiert
A z)Handw. A b])folgt fac gestr. A

357
loading ...