Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Miethke, Jürgen / Lutzmann, Heiner [Editor]
Die Rektorbücher der Universität Heidelberg (Band 2, Heft 1-2): 1421 - 1451 — Heidelberg, 2001-2003

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.4060#0387

DWork-Logo
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
fol. 13 5v Konrad von Memmingen

filie sue universitatis studii Heydelbergensis, qui omnibus sacramentis ec-
clesiasticis devotissime est procuratus.

Sciendum preterea, quod in crastino sui obitus, que erat ultima dies mensis
decembris, prefatus dominus sepultus erat cum debita reverencia in choro

5 regalis ecclesie sancti Spiritus presentibus omnibus suppositis universita-
tis ad hoc per iuramentum vocatis per pedellum. Post cuius sepulturam
peractam circa sepulcrum eius ad statim per cancellarium eiusdem domini
serenissimi principis magistrum Iohannem Kirchem utriusque iuris doc-
torem presentata erant omnia sigilla domini prelibati in quadama^ bapiro

10 clausa, que erat munita tribus sigillis, postea aperta coram duobus notariis
et testibus ad hoc vocatis presertim domino rectore et aliis doctoribus et
dominis ad hoc specialiter requisitis coram tota multitudine astancium, tan-
dem fracta et divisa et super istob^ prefatus cancellarius notarios requisivit,
ut super istis sibi conficerent unum vel plura instrumenta.

15 148 c^Reverendissimis in Christo patribus ac dominis apostolice sedis
legatis aliisque sancte Romane ecclesie cardinalibus atque patriarchis,
archiepiscopis, episcopis ceterisque prelatis, magistris, doctoribus ac
universis in sancto Basiliensi concilio sanctam dei ecclesiam repre-
sentantibus dominis nostris clementissimis dicendum:

20 Reverendissimi in Christo patres et domini, veritas est, quod hüs proximis
diebus generosus dominus Iohannes de Eppenstein ex utroque parente de
comitum et baronum genere procreatus prepositus ecclesie sancti Bartho-
lomei Francfurdensis Maguntinensis dyocesis nostre universitatis nobile
membrum domino dante in gradibus scienciarum eciam in altum promo-

25 vendus nobiscum residens eidem universitati nostre querulose lamentan-
do exposuit, quod, licet ipse [136r] dudum preposituram eiusdem ecclesie
sancti Bartholomei iusto et sancto titulo assecutus eandem tenuerit prout
salvis infira dicendis teneat de presenti pacifice et quiete, nihilominus tarnen
quidam Nycolaus Volrat generosum virum litterarum sciencia, generis pro-

30 sapia ac vited^ et morum honestate singulariter decoratum iam tribus vel
quasi annis de et super dicta prepositura et eius occasione in Romana
curia multipliciter molestare non formidaverit, ipsum dominum preposi-
tum iam tanto tempore varys laboribus et expensis detinuerit aggravatum

a)quodam korr. A b)folgt prefatos gestr. A c)Handw. A d)-ta A
149 vgl. Winkelmann, Reg. 281

378
 
Annotationen