Miethke, Jürgen / Lutzmann, Heiner [Editor]
Die Rektorbücher der Universität Heidelberg (Band 2, Heft 1-2): 1421 - 1451 — Heidelberg, 2001-2003

Page: 450
DOI Page: Citation link: 
https://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/miethke2001/0459
License: Public Domain Mark Use / Order
0.5
1 cm
facsimile
fol. 165r Johann von Risen

contingeret eum postea intytulari, quod idem modo daret florenum, et ita
conclusi.

Item tercia die mensis septembris dedi domino doctori Bartholomeo cen-
tum et xxxiiii florenos et duos solidos denariorum, quos habui ex parte
5 ecclesie in Luyden.

[165v] Anno domini m° cccc° xl° xxi mensis septembris convocatis doc-
toribus et magistris per vicerectorem in capella beate Marie virginis pro-
positum fiiit, quomodo quidam studens nomine0^ Symon Stokel de Spira
quendam alium studentem de Kempten occiderit et interfecerit, ut com-

10 munis fama fuit, conclusum fuit, quod deberet in valvis citari publice et
sequitur forma citacionis.

Vicerector ac tota universitas studii Heydelbergensis, universis et singulis
presentes litteras visuris vel audituris et presertim alme matris dicte univer-
sitatis filiis salutem in eo, qui est omnium vera salus. Tenore presencium

15 primo, 2° d\ tercio ac peremptorie citamus quendam Symonem Stokel de
Spira scolarem dicte universitatis, ut die nona proxima datam presencium
immediate sequente coram nobis in collegio artistarum hora prima post
meridiem legittime compareat racione cuiusdam enormis excessus ut as-
seritur per eum perpetrati, de quo nobis ac nostre universitati est delatus,

20 ad respondendum super obiciendis et proponendis sibi ex parte prefati
excessus per eum commissi sub pena iuramenti et exclusionis certifican-
tes nihilominus dictum Symonem citatum, quod sive in prefixo citacionis
termino coram nobis comparere curaverit sive non, eque bene procede-
mus prout racionis suaserit ordo ipsius citati absencia sive contumacia non

25 obstante. In cuius testimonium sigillum rectoratus nostre universitatis pre-
sentibus est impressum. Datum anno domini m° cccc° xl° penultima die
mensis septembris. Qui Symon in dicto citacionis termino non comparuit
nee per se nee per procuratorem et vice rector e^capto consilio suorum
assessorume^ sentenciam tulit in eum exclusionis et exclusus fuit, que sen-

30 tencia^ tunc publice in valvis ecclesiarum per cedulas sub sigillo rectoratus
promulgata fuit, et sequitur tenor et est talis:

Vice rector ac tota universitas studii Heydelbergensis, notificamus et in-
timamus omnibus et singulis dominis doctoribus, prelatis, nobilibus, ma-
gistris, baccalariis ceterisque predicte nostre universitatis suppositis, quod

35 concorditer et matura deliberacione prehabita quendam scolarem sepedic-
te nostre universitatis, videlicet Symonem Stokel de Spira, propter enor-

^folgt Sym o.a. verkleckst undgestr. A dj]folgt e gestr. A ^"^über per suos assessores gestr.
A r mit Einfügungszeichen über der Z. nachgetr. A

450
loading ...