Miethke, Jürgen / Lutzmann, Heiner [Editor]
Die Rektorbücher der Universität Heidelberg (Band 2, Heft 1-2): 1421 - 1451 — Heidelberg, 2001-2003

Page: 467
DOI Page: Citation link: 
https://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/miethke2001/0476
License: Public Domain Mark Use / Order
0.5
1 cm
facsimile
Konrad von Gomaringen fol. 171v

nihüominus, ut eidem domino Iohanni de fructibus, redditibus, proventi-
bus, iuribus et obvencionibus dicte ecclesie integre respondeatur et effec-
tualiter cum impensione debita reverencie, obediencie et honoris. In cuius
rei testimonium sigillum rectoratus dicte universitatis presentibus duximus
impendendum sub anno domini m° cccc0 xli xxi die mensis octobris. 5

Item nota quod magister Otto de Lapide sacrorum canonum doctor ad
faciendum primam residenciam suam in ecclesia Wormaciensi suplicabat
mihi rectori, quatenus sibi congregacionem universitatis facerem, ut apudp^
ipsam universitatem licenciam ad residenciam predictam posset consequi
etc. Ita rector convocatis dominis doctoribus et magistris per iuramentum 10
super isto puncto deliberatum erat et conclusum ex racionabilibus motivis,
quod isto tempore universitas non posset sibi dare licenciam, que quidem
conclusio binies convocata universitate per iuramentum fuerat ratificata.
Verum non obstante illo magister Otto de Lapide laboravit apud domi-
nium de licencia sibi danda etc. Qua licencia sie per dominium obtenta 15
prefatus dominus doctor se ad residenciam prefati beneficii sui absque li-
cencia universitatis^ dedit. Hoc quidem intelligens rector, quod ex isto actu
libertates nostre universitatis infringi possent attento, quod nullus stipen-
diatus seu beneficiatus absque licencia universitatis abesse deberet, prefatus
rector congregavit universitatem per iuramentum sabbato die post festum 20
sanete Lucie virginis [16. Dezember] super quibusdam punetis, inter que
istud ex parte prefati doctoris proposuit universitati. Primo erat delibera-
tum et conclusum ex parte eiusdem, ex quo illud videretur cedere non
in modicum preiudicium universitatis, quod rector sequens in isto debe-
ret vigilare, et postquam quedam altricacio, que protunc habebatur inter 25
studentes et vigiles civitatis, post festum nativitatis [25. Dezember] foret
audita et expedita, quod tunc rector^ prefatum punctum movere deberet
et terminare iuxta incrementums^ et utilitatem universitatis, ut universitas in
suis libertatibus, privilegiis et conswetudinibus huc usque obtentis manere
posset integra et illesa etc. 30

p folgt ea gestr. A ^folgt se gestr. A t] folgt primum gestr. A s)in- über der Z. nachgetr. A

467
loading ...