Miethke, Jürgen / Lutzmann, Heiner [Editor]
Die Rektorbücher der Universität Heidelberg (Band 2, Heft 1-2): 1421 - 1451 — Heidelberg, 2001-2003

Page: 508
DOI Page: Citation link: 
https://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/miethke2001/0517
License: Public Domain Mark Use / Order
0.5
1 cm
facsimile
fol. 186v Adolf Graf von Nassau

ratu in asseribus ligatis, item sextum decretalium cum apparatu Iohannis
Monachi in asseribus ligatis, item decretum parvum aut in minori forma
abbreviatum eciam in asseribus ligatis. Eodem died^ presentaverunt supra-
dictoe^ domino rectori universitatis iidem duo executores prenominati cali-
5 cem cum corporali et suo reservatorio, cuius usum olim habuit venerabilis
magister Wilhelmus Divitis de Lyra, qui ultra premissa dedit et dimisit
et remisit x florenos pro structura nove librarie manualiter in rectoratu
magistri Iohannis^ Guldenkop de Spira accommodatos. Anno quo supra
xl° tercio xxiii decembris in collegio artistarum in presencia plurium doc-
10 torum et magistrorum tunc, ut infira sequitur, ad computum universitatis
vocatorum.

Item anno et die quibusg^ immediate supra magister Conradus Degen de-
cretorum doctor rector universitatis precedens computum fecit de recep-
tis in suo rectoratu et expositis et hincinde singulis computatis et defalca-

15 tis mansit idem magister Conradus universitati obligatus in decem solidis
denariorum, de quibus ad statim satisfecit presentibus ibidem in collegio
artistarum domino Adolffo comite in Nassaw universitatis rectore, domi-
nis Iohanne Wenck, Iohanne de Mechlineah\ Nycolao Wachenheym sacre
theologie, Bartholomeo de Herkenroye et Iohanne Riisen sacrorum ca-

20 nonum ^doctoribus et magistris1^, Rudolffo de Rudesseym facultatis arci-
um decano et Sebastiano de Phortzeym dictum computum approbantibus.
Scriptus est hie recessus per manum Radulphi de Bruxella in theologia
licenciati etc.

Item anno et die quibus iam supra et in supradictorum presencia magi-
25 ster Iohannes de Riisen fecit computum de reeeptis ex parte ecclesie in
Luden de festo Iohannis baptiste [24. Juni] ultimo lapso et de expositis
per dictum magistrum Iohannem, scilicet de xvii florenis domino doctori
Bartholomeo traditis ad fabricam librarie et de xii florenis traditis magistro
Iohanni de Leonberg in defalcacionem xxv florenorum sibi per universita-
30 tem assignatorum, et sie mansit^ magister Iohannesk^ Riisen predictus in
uno floreno universitati obligatus. Verum1) terminus future solucionis erit
in festo cathedre beati Petri [22. Februar] proxime futuro. Scriptum per
manum Radulphi de Bruxella ut supra.

®folgt re gestr. A ^folgt executores gestr. A r]folgt de gestr. A & folgt supra gestr. und
expungiert A ^folgt sacre theologie et gestr. A **"'ö mit Einfigungszeichen über der Z nach-
getr. A ^folgt dictus gestr. und expungiert A k) mit Einfiigungszeichen über der Z. nachgetr. A
l)folgt q gestr. A

508
loading ...