Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Miethke, Jürgen / Lutzmann, Heiner [Hrsg.]
Die Rektorbücher der Universität Heidelberg (Band 2, Heft 1-2): 1421 - 1451 — Heidelberg, 2001-2003

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.4060#0647

DWork-Logo
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
fol. 23 lr Konrad von Gomaringen

Item quod horum intuitu pedellus universitatis pro honore facultatis arci-
um teneatur se presentare ad quoslibet actus generales eiusdem facultatis,
quos rector et doctores aliarum facultatum per eorum personales presen-
cias consweverunt honorare, et quod intersit eisdem actibus cum baculo
5 vel certo signo ut pedellus, nisi pro eodem tempore cum rectore vel in
factis universitatis legittime sit impeditus et sunt actus huiusmodi videlicet
disputacio quotlibeti in suo principio et in fine eius, item actus licenciature,
scilicet dum confertur licencia in artibus examinatis pro gradu magisterii,
item in festo sancte Katherine virginis et martiris inprimis vesperis et de-

10 mane in missa sollemni.

Item pedellus facultatis arcium teneatur pro reverencia et honore universi-
tatis nostre se presentare et ut pedellus cum certo signo seu baculo pedel-
latus interesse in omnibus actibus sollemnibus [231v] ipsius universitatis,
videlicet in pronunciacione statutorum, in missis universitatis, in sermo-

15 nibus et collacionibus, in accessu ad principem et dominum nostrum seu
alienum, si aliquem talem per rectorem vel vicerectorem et universitatem
vel doctores contingeret recipi vel sibi reverenciam publicam fieri, eciam
quamdiu alie facultates superiores retinent pedellum universitatis pro pe-
dello suarum facultatum, tunc in doctoratu°) et licencia aliarum facultatum

20 pedellus facultas arcium eciam teneatur se presentare et ut pedellus cum
certo signo, ut supra expressum est, interesse.

Item quod predicti pedelli iurabunt premissa fideliter et sine fraude et dolo
servare. Ita ad statim in presencia universitatis predicti duo pedelli ista
supra ordinata et apunctata iuraverunt ad sancta dei ewangelia etc.

25 Ex post placuit universitati et conclusum fuit concorditer, quod cuilibet
alteri facultati, scilicet theologice, iuridice et medicinali, pateat libertas et
facultas, quandocumque voluerint, sibi eligere et recipere proprium pedel-
lum pro sua facultate, ita tarnen quod, si aliqua earum elegerit proprium
pedellum, iste idem eciam teneatur equaliter dividere angariales obvenien-

30 tes a supositis eiusdem facultatis cum pedello universitatis pro tempore et
quod iidem pedelli universitatis et eiusdem alterius facultatis vicissim sint
obligati et teneantur se presentare ad actus universitatis et eiusdem faculta-
tis, cuius ipse pedellus est, ut superius de pedellis universitatis et facultatis
arcium est specificatum.

35 Item quod suprascripta avisata, concordata et apunctuata durare debent a
festo nativitatis sancti Iohannis baptiste proxime venturo [24. Juni] usque
ad tres annos proxime sequentes et tunc deinceps, nisi ex tunc universitati

o)lic darübergeschrieben und gestr. A

638
 
Annotationen