Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Miethke, Jürgen / Lutzmann, Heiner [Hrsg.]
Die Rektorbücher der Universität Heidelberg (Band 2, Heft 1-2): 1421 - 1451 — Heidelberg, 2001-2003

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.4060#0657

DWork-Logo
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
fol. 23 6r Rudolf von Rüdesheim

florenos Renenses, pro quorum uno tradidit rectori unum librum cantua-
lem ab uno scolare pro penis receptum, de quibus florenis xxix supradictis
rector precedens satisfecit in promptis florenis xxviiito et libro supradic-
to ad statim rectori universitatis traditis. In predicta autem computacione
5 nichil computatum est de fructibus ecclesie in Luden per dictum recto-
rem precedentem receptis, quia nichil idem in suo rectoratu recepit. Acta
sunt hec anno mense die hora et loco superioribus in presencia venera-
bilium magistri Iohannis de Mechlinia sacre theologie doctoris et magistri
Kyliani facultatis arcium decani, Radulphi de Bruxella et Iodoci de Kalw
10 magistrorum dictum computum univoce approbantium.

^Item ultima die februarii facta convocacione per iuramentum super nego-
cio nominacionis ad lecturam Leonberg propositum fuit, cum prius con-
clusum sit per universitatem, quod dominus princeps informandus sit de
nominacione ista, qui accedant, quid et qualia referent et quis faciet ver-
15 bum. Deliberavit universitas, quod omnes doctores, decanus facultatis ar-
cium omnesque licenciati convenire deberent matureque deliberare super
propositis eligereque unum, qui faciet verbum coram principe, accedere
eciam principem eundem plene informando et ita conclusum est per maio-
rem partem.

20 ^Anno domini m° cccc° li° die decima ianuarii convocatis omnibus sup-
positis nostre universitatis per iuramentum pronunctiavi statuta eiusdem
universitatis premittendo quandam exhortacionem, cuius thema fuit „sie
decet adimplere omnem iusticiam"256.

[236v] ^Itern anno domini m° cccc° li° primo die, scilicet circumeisionis,
25 mensis ianuarii accesserunt rector, doctores et licenciati^ dominum princi-
pem pro eius informacione in causa nominacionis ad lecturam Leonbergs
etc. et doctor Wenck fecit verbum et proposito modo nominacionis et quid
actum sit ante illam nominacionem petivit magistrum Iohannem Truczen-
bach presentari ad lecturam. Respondit deliberacione prehabita dominus
30 princeps per Organum domini prepositi Wormaciensis, quod dominus et
sui consiliarii vidissent, legissent et intellexissent bene bullam et dominacio
sua esset sufficienter informata, quod non sit processum iuxta bullam et
ideo non wlt presentare Iohannem Truczenbach.

s)Handw., wieder die vorhergehende A x)Handw. A ^Handw., wieder die vorhergehende A
y])folgt die o. ä. gestr. A

256

Mt3915

648
 
Annotationen