fol 148v Georg von WaUdürn
ad optatum unionis finem mature possit perveniri ac, licet ob difficultates
plurimas, quas gignebant inordinati quorundam motus et compugnantie
voluntatum, parum spei de conficiendo dicte unionis negocium tribuere-
tur nobis, expectavimus tarnen neque a spe et intencione nostra omnino
5 decidimus, quousque nonnullos ex ipso concilio ad eam nominacionem
loci processisse cognovimus quam iustis et racionabilibus causis ratam ha-
bere neque potuimus neque ullis racionibus possumus. Civitatem enim
nostram Avinionensem in decreto non nominatam necm> nonn> compre-
hensam et a Grecis ipsis expresse et sepenumero repudiatam nobis eciam
10 irrequisitis, quantum in se fuit, elegerunt non satis advertentes, quantum0^
ea res importat mali quantumve predicte unioni afferat detrimenti contra
concilii decretum, contra Grecorum instanciam, contra denique nostrum
pium desiderium tanta felicitate presumpta. Est quippe locusp^ ipse parum
commodus et provinciis multis et regnis regibusque et principibus non mo-
15 dicum ingratus verum et situ ipso suo non satis tutus. Quibus ex rebus illa
loci nominacio nullo pacto fiiisset admittenda, cui, nisi auctore domino ob-
viassemus, ut ex certis auctoribus et gravibus de ipso eciam concilio viris^
certiores facti sumus, actum esset de ecclesiastica pace et optatissima illa
unione, denique ex Grecorum oratoribus, quorum alter ad nos alter ad
20 Basiliense concilium profectus est, mandatisr^ pariter in scriptis utrobique
traditis cunctis palam fuit imperatorem et patriarcham prestare in sentencia
locum scilicet esse eligendum, qui nobis et Ulis esset accommodus, aperte
protestantibus, nisi nos in loco adessemus, imperatorem ipsum et patri-
archam nequaquam accessuros. Questus est graviter orator ipse, quod ad
25 eum evocaretur locum, qui esset remotissimus et preter navigacionis lon-
ginque pericula mare ipsum piratis quoque esse infestum et per id ceteris
suspectum in primis Ulis suspectissimum protestatus, nisi condiciones in
decreto apposite servarentur locusque ut prefertur eligeretur idoneus ec-
clesie Latinorum, quod optata tantoque studio et labore quesita unio non
30 sequeretur, imputandums^ fore. Hiis omnibus intenta meditacione et di-
ligenti deliberacione pensatis providendum omnino visum est, ne Greci a
proposito iure desisterent, ea ferme fuit omnium sentencia non modo unio-
nem istam, nisi aliter provideretur, non secuturam verum in ipsa quoque
occidentali ecclesia novitates noxias et scandala plura emersura necessario.
35 Nos itaque tanto instructi^ articulo tarn variis casibus^ tarn multis omni ex
m)K; non A ^fehlt H. o) mit Einfiigungszeichen über der Z nachgetr. A v)folgt iste gestr. A
^korr. A r)-us überschrieben A Sj* folgt non A ^constric- H. ^mit Einfiigungszeichen auf
dem Rd. nachgetr A
408