Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Vossius, Gerardus Joannes; Vossius, Isaac [Hrsg.]; Colbert, Jean Baptiste [Widm.empf.]; Blaeu, Joan [Verl.]
Gerardi Ioannis Vossii De theologia gentili, et physiologia Christiana; sive de origine ac progressv idololatriae; deqve natvrae mirandis, quibus homo addvcitvr ad devm, libri IX ([1]) — Amsterdami: Apud Ioannem Blaev, 1668

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.53161#0037
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
* hb. II.
t eodem li-
bro, loco ge-
mino. Sed
pofteriori
pr/iteriit in-
terpres Da-
lecampius.
Φ judicii
desicientis.

...
DE idololatria:
ORIGINE, AC PROGRESSV,
LIBRI PRIMI PARS ALTERA;

Quas est de cultu creaturas spiritualis,

C A P V T V.
IDiftinguitur cultus idololatricws in proprium, & f/m-
bolicum. ' Proprius ιη varia diducitur genera: ex
quibus primus datur locusfpirituali: in hoc autem
cultui duplicis principii, juxta doslrinam Zoroa-
stris. Cujus de xtate varix fententix. Et quts illi
Oromasdes, quis Arimanius, & quibus compara-
nt. Hinc acceditur ad AEgyptiorum opinionem
de duplici principio ablivo, boni, & mali·, boni Ofi-
rides mali Typhone : A exponitur , quomodofe ad
utrumque habeat Ifis ; qux eft principiumpajji-
vum. Quantoque aliter,quam vulgo ab AEgyptus
fieret, hxc feu nominafeu numina intellexerit Plu-
tarchus : cui Ifis eft natura mundana : Ofiris &
Typho , duofpintus magni eam gubernantes» Tc-
tuftx hujus opinionis de duobus principiis reliquias
quasdam conspici in fententiis veterum aliquot phi-
lofiphorum, etiam Platonis·, etsi aliterpojiea fapue-
rit Porphynus. Romanis etiam , & Grxcis, esft
quadam numina Leva. ΛΙanetis, Manichxorum
patriarchx, fententia de duplici spiritu j uno boni,
altero mali audi ore. Denique refellitur fupenor om-
nis de duobus principiis opinio: prxcipueque contra
Elutarchum, & Manickneos, oftenditur, nihil esfe
in rerum natura, quod nonprofit.
T,c generatim de falib cultu sufficiant.
Nunc particulatim aggrediar dicere ,
quantopere hic cultus variarit,tum pro
temporum,vel terrarum spatiis; tum pro legis-
latorum decretis , vel philoibphorum iedis.
Quae nisi accurate distinxero , videar mihi haut
aliud daturus, quam non jam dico Atheniem
siam in quo Athenaeus * fuisse ait,
vinum,mei,caieum,farinam,& olei pauxillum :
ied Bacchi wtpw, in quo, eodem teste t, papa-
ver, album triticum,hordeum,pisum,ervum,ci-
cer, lens,faba,zea, avena,caricae,mei,oleum,vi-
num, lac,quin etiam illota ovis lana. Cujusmodi
mixtura etsi· Bacchicis iacrrs non inconveniens
videretur : in hoc tamen argumento certum sit
t argumentum.Separabimus igitur sin-
gula profani cultus genera , tum eorum homi-
numftocorum,temporum,quibus primaeva tra-
ditio per pedora humana minus turbidh pro-
fluxit : tum quibus per eadem pluribus maean-
dris erravit impurius, & decoloratione faediori
ex admisto majoris erroris veneno.
Primum vero, quod ssepe nec veteribus latis
fuit obiervatum, distinguere opus est inter cul-
tum proprium, & symbolicum.

Propriumjvoco, quando, quod colitur, pro-
prie & in se Deus esse existimatur. Qualis fuit
cultus Solis ipsius, vel Herculis, sive Thebani j
sive alterius gentis.
Symbolicum appello, cum quid colitur,non
quia credatur Deus ; ied quia Deum significet.
Quomodo Sol cultus in igne Vestali, Hercules
in statua.
Proprium divido in simplicem , & mixtum»
Simplicem dico , ubi animus in unius cultum
fertur. Vt unius Solis, vel unius Herculis The-
bani.Mixtus est,quando animus colentis in plu-
ra diffunditur. Vt quando Hercules colitur cum
Sole, & illi in hoc, huic in illo honos habetur:
quod accuratius infidi explicabitur.
Cultus proprius ac simplex vel est substantiie,
vel accidentis.
Substantia vel est spiritualis, vel corporea.
Spiritus velest summus,vel medius,vel imus.
Summits, ut mundi opifex ; cujus veneratio in
falib cultu consideratur,quatenus corrumpitur,
si inter eum & alterum honos divinus dividatur,
vel si Deus colatur in idolo. Medius spiritus est
angelus bonus,maluive: quorum utrumque daz-
moniorum nomine Platonici intelligunt. Imus
ipiritus est genius, sive anima defundi.
De hoc ipirituum cultu sic censeo : ante ani-
mas humanas angelos divino affedos honore :
ante angelos bonos, principem malorum,quem
κοιτ ίξοχ,Ιω * Satanam dicimus: non iolum ta- * per eXc&
men, ied una cum Deo,boni omnis fonte. Ori-
ginem hujus cultus derivo h corrupta tum tra-
ditione , tum ratione. De traditione quidem
depravata in dubium vocabit nemo, modo non
peregrinus adeo sit in iacris nostris, ut igno-
ret, quidquid Deus fecisset, bonum fuisse j ied
postquam Satanas prae invidia primos parentes
de statu innocentias dejecit, terram propter eos
fuisse maledidam: nec Deiim propterea amo-
rem omnem generis deposuisse humani: quip-
pe qui variis modis omnes omni ab asvo ad
poenitentiam provocet & invitet. Sed Satanas^
mille fraudum artifex , Circumit universos , in
nihil aeque intentus, quam ut illos tum a redo
avertat cultu , tum hic gravissimis malis , Deo
ita permittente , adssigat; & post judicium ul-
timum , socios habeat poenarum , quas ipie est
habiturus. Salutarem adeo dodrinam nun-
quam destitit Noachus praedicare liberis &
nepotibus luis , ea spe , ut ipsi per manus
ista traderent ex ie nascituris. Sed quie
B 2, pa-
 
Annotationen