Overview
Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
98 Monuments Latrensia hagiographica.

In codice Sirmondiano aliisque nonnullis ad diem 26 martii legitur uvr|ur| xoö offiou Äßpotäu toö dq
tö Acrrpcx;, cuius sancti nullum in ceteris fontibus vestigium est").

Et haec quidem in monumentis minoribus de sanctis Latrensibus. Ad ampliora, quibus magnam
partem historia sacri montis monastica continetur, nunc accedendum.

Tametsi, quod ex compluribus testimoniis manifestum fiet, hominum huius loci traditio erat monachos
ex celebribus Sinai'tarum Ra'ithunorumque catervis superstites in montem Latrum secessisse2), horum
tarnen martyrum Passiones 3) inter monumenta Latrensia minime computandae sunt, quippe quae de iis
qui incolumes evaserunt prorsus sileant. Silet quoque de monte Latro Ioannes Climacus in Scalae Paradisi
gradu IV4), ubi historiam refert, saepe postea recantatam, de monacho Acacio, quem in Cellibarorum laura
vitam mirabilem egisse contendit auctor Vitae S. Pauli 5). Acacium quemdam virtutibus praestantem
iuxta speluncam Cellibarorum sepultum iacuisse probabile est; Acacium illum fuisse cui nomen adhaesit
ÄKcbaoq 6 ev KXiuaxi, quique variis in libris 26, 27, 29 novembris coli perhibetur6), valde dubium est. Lau-
datur äkükio«;, ö Tfjg KXiuotKog, toö öeiou Aärpous, contacio sub acrostichide dffua, die 25 februarii con-
cinendo, in codice Patmiaco 212, fol. 198, de quo supra. 7)

His igitur seclusis, remanent libelli de Vita S. Pauli iunioris, quem die 15 decembris coli diximus;
Vita S. Nicephori episcopi Milesii dein monachi Latrensis, cuius nomen nusquam in synaxariis menolo-
giisve repertum inter sanctos ahemeros reponendum est; S. Christoduli, qui colitur 16 martii, fuitque
quondam Latrensium archimandrita; Vita S. Athanasii monachi Latrensis dein archiepiscopi Constan-
tinopolitani, quem Graeci colunt die 24 octobris. Qua ratione singuli libelli edendi videantur paucis dicam.

I. DE VITA S. PAULI IUNIORIS.

Vita S. Pauli, quae praecipuum inter monumenta Latrensia locum sibi vindicat, in hisce legitur
codicibus, quos paene omnes, annuentibus bibliothecarum praesidibus, Bruxellis inspicere potuimus.

O = Codex Oxoniensis bibliothecae Bodleianae, Barocc. 192, chartaceus, foliorum 325, om,285 x 0,195,
saec. XIV exaratus. Menologium duplex, a die 15 ad 31 decembris, dein a 20 ad 31 ianuarii8), metaphrasti-
cum9) insertis homiliis nonnullis et commentario de tribus Hierarchis (BHG.3 747), quibus omnibus praefixa
est (fol. 3—3iT) Vita S. Pauli Latrensis, accurate scripta et optime tradita.

P = Codex Parisinus bibliothecae Nationalis graecus 1490, membraneus, foliorum 272, 0^,31 x0,235,
binis'columnis saec. XI exaratus. Menologium decembris a die 14 ad 31, metaphrasticum si excipias Vitam
S. Anatolii (BHG.3 91), et, quae legitur fol. 36—8iT, Vitam S. Pauli iunioris I0).

') Synaxarium eccl. CP., p. 562.

a) Vita S. Pauli iunioris, c. 8; Regula S. Christoduli, c. 8; Vita S. Nicephori, c. 14.

3) Bibliotheca hagiographica graeca*, n. 1300—1307.

4) P. G., t. LXXXVIII, p. 720.

5) Vita S. Pauli iunioris, c. 8.

6) Synaxarium eccl. CP., pp. 257, 261, 264; [Mingarelli], Graeci Codices manuscripii apud Nanianos asservati (Bononiae,
1784), P- 370.

7) K. Krumbacher, Die Akrostichis in der griechischen Kirchenpoesie, Sitzungsberichte der kgl. Bayr. Akademie der
Wissenschaften, 1903, p. 610. Communibus hymnum constare laudibus monet P. Maas.

8) C o x e , Catalogi codicum manuscriptorum bibliothecae Bodleianae pars prima (Oxonii, 1853), p. 324—28.

9) Metaphrastici menologii synopsim exhibuimus in Bibliotheca hagiographica graeca1, (Bruxellis 1909), ad calcem.
10) Catalogus codicum hagiographicorum graecorum bibliothecae Nationalis Parisiensis (Bruxellis 1896), p. 173—75.
 
Annotationen