V. MONUMENTA LATRENSIA HAGIOGRAPHICA.
Virorum illustrium qui Latri montis sacras solitudines vel monasteria incoluere quosque vulgi fama
et cultus ecclesiasticus inter sanctos rettulit, memoria servata est variis in monumentis hagiographicis,
quorum alia breviora festorum fere annuntiatione absolvuntur, cuiusmodi sunt synaxaria vel menaea;
alia prolixiora sunt, quae integris libellis constant quibus eorundem sanctorum gesta enarrantur.
Et ex illo quidem litterarum genere haec pauca excerpenda occurrunt.
Die 15 decembris in synaxariis nonnullis celebranda indicitur uvr|ur| toö offi'ou ■naipbq rjuiliv TTauXou
toö veou toö ev tw öpei toö ActTpous dfwviffauevou Kai ävaTrauffauevou. Ita synaxarii codex a Sirmondo
dictus, qui et temporis notam addit ev toi? XP0V01? T0U TTopqpupoftvvriTOu1). Est et qui addat haud ita
brevem historiam e libello de Vita Pauli a nobis mox edendo, contractam. Ita codex Parisinus graec. 15942).
Pauli nomen saeculo XI decurrente synaxariis inscriptum esse probabile mihi est. Omnes singulosque grae-
corum slavorumque libros recensere in quos ex hoc uno eodemque fönte eiusdem mentio defluxerit sane
superfluum videbitur. Id unum minime omittendum, in codice Patmiaco 212, saec. X—-XI exarato,
fol. 107 repertum esse initium cantus sacri, quo laudatur TTaöXoq 6 ev tu» öpei toö Aarpou; 3).
Recentior est quae in nonnullis menaeorum exemplaribus, ad diem 13 decembris occurrit uvr|ur| toö
öffiou TtaTpöq r|ua>v Äpffeviou toö ev tw Achpiu4), quam in libris antiquioribus frustra requiras.
Synaxarium minus quod in codice Coisliniano 199 saec. XII, Novo Testamento praemissum est, fol. 17,
ad diem maii 15 notat commemorationem twv öffiwv TraTepwv f|uwv TTaxwuiou Kai ÄvaffTaffiou ev tui Adapw.
Anastasiam pro Anastasio a Scholzio 5) oscitanter lectum esse alias diximus6). Quis ille fuerit Ana-
stasius minime compertum habemus, quamquam ex alio synaxario, codice Parisino graeco 1617, constat
eius reliquias prope monasterium Sancti Pauli in monte Latro quievisse: toö öffiou miTpös r)uuiv Ävaff-
Taffiou toö tv tuj ActTpiu TrXnffiov Tf\q uovfjq toö örfiou TTaüXou Kei|uevou 7). Fueritne Latrensis quoque mona-
chus Pachomius ille qui Anastasio sociatur, ex ipsa formula non satis luculenter eruitur. Pachomium
quendam stylitam sanctitate darum in monte Latro floruisse habemus ex Vitae Pauli c. 23. Vix tarnen hunc
crediderim una cum Anastasio fastis inscriptum fuisse, cum ipsa maii dies 15 Pachomio illi Aegyptio, qui
regnante Constantino Thebaidem incoluisse fertur, sacra sit 8).
■) Synaxarium ecclesiae Conslantinopolitanae {Propylaeum ad Acta Sanctorum Novembris), p. 312.
ä) Synaxarium eccl. CP., p. 307—312.
3) Ex apographo Caroli Krumbacher accepit a Paulo Maas v. cl. Th. Wiegand qui mecum benigne communieavit.
4) Synaxarium eccl. CP., p. 306.
5) Novum Testamentum graece, t. II (Lipsiae 1836), p. 466.
6) Analecta Bollandiana, t. XI, p. 43.
7) Synaxarium eccl. CP., p. 688.
8) Synaxarium eccl. CP., p. 683.
Latraos.
13