Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
ANHANG V. 489

Wormatiensis apud nos trahitur in causam, qui debitum in iudicio diffltetur, actori satisfaciat
ad quindenam, quemadmodum alter noster concivis.

Item civitates et opida ex illa parte Reni de episcopatu Wormatiensi sicut Wimpina et
ei consimiles statutum theloneum dare debent, videlicet de libra IUI denarios, quod phuntzol
5 vulgariter appellatur.

Item in episcopatu Spirensi ex ista parte Reni omnes ingredientes civitatem Spirensem
per quamcumque portam venerint oleum adducentes si vendiderint, de centario denarios II
dabunt. Quicumque civium nostrorum receperit centarium in pondere, quicquid sit illud quod
recipit, obolum I solvat, si autem extraneus sit qui recipit, de centario denarium I dabit.
10 Nullus civium debet dimidium centarium vel plus quam dimidium ab aliquo extraneo reeipere,
nisi cum summa statera que fronewage appellatur, si autem ab extraneo recipit ipse civis et
sine licentia thelonearii, extraneus sexaginta solidos vadiabit, civis vero nichil.

Item si thelonearius civem in causam traxerit, quod se de theloneo contumaciter intro-
miserit, nisi thelonearius eum convincat cum tribus testibus quos in testimonium accepisset,
15 quod reus coram eisdem testibus sit confessus quod theloneum asportarit, reus theloneario
non respondebit nisi convictus cum iuramento testium premissorum. Qui si iuramento suo
probaverint, reum de contumacia eis audientibus fore confessum, ipse reus theloneario sexa-
ginta solidos vadiabit, et hiis testibus absque iudice thelonearius sit contentus.

Item cives Argentinenses quicquid vendiderint vel emerint, de singulis libris eorum sin-
gulos quatuor denarios dare debent.

Episcopus Spirensis debet habere hos officiatos, qui exempti debent esse de precariis et

de taliis civitatis, scultetum I, advocatum I, thelonearios duos, magistrum monete I, coram

quo monetarii qui dicuntur hüsgenoz debent et non alibi conveniri, piscatorem I, qui piscator

sit et de piscatione vivat, aurifabrum I, qui de arte illa sit inslructus, episcopalis atrii cus-

25 todem I, fabrum I, qui faber sit et vivat de arte fabrili, piccariatorem I.

Scultetus vel suus nuncius dictus cypparius nullum civem de ecclesia vel de curia
alicuius canonici vel de domo rei vel de taberna vel de moneta vocabit ad iudicium. Siquis
convenitur apud scultetum, qui sola manu potest se expurgare, si ab actore reo iuramentum
remittitur, reus recedet a iudicio et nichil dabit sculteto, si vero extraneus convenitur, scul-
so tetus ab ipso potest requirere fideiussorem, sed si recesserit a iudicio quod scultetus nichil ab
ipso requisierit, per vim non est revocandus. Si femina in causam tracta fuerit causa
debiti vel causa conmissi, tantum sola manu suam innocentiam expurgabit, nisi in homicidio
vel adulterio vel periurio accusata a iurato, in quibus casibus iudicio candentis ferri se
expurgabit. Femina, cuius maritus ratione debiti vel alia quacumque de causa a civitate
35 recesserit, potest ab actore in iudicio conveniri pro debito mariti sui, sed non respondebit
pro debito mariti nisi post annum conputatum a die quo cepit trahi in causam pro eius
debito. Siquis peregre provecturus alicui debito sit obligatus, si infra quindecim dies pere-
grinationis arripere voluerit iter, pro debito non respondebit ante conpletam peregrinationem,
potest tarnen vocari ad iudicium, ut confiteatur coram iudice debitum et ut ab actore per
40 testes in iudicio acceptos convincatur ab heredibus peregre provecti debitum, si forte pro-
vectus subcumbat in peregrinatione. Siquis in testimonium a sculteto vel suo nuncio
accipitur, si se gratia, odio vel timore subtraxerit, cogatur a iudice dicere veritatem in causa
in qua testis nominetur, et si se festem esse diffiteatur, iudici et reo fidem faciat per iura-
mentum, nee aliquis nisi iuratus in testimonium admittatur. Si clieneulo a suo patrono
45 testes in iudicio postulentur et aeeipiantur, eiusdem erit efficacie, ac si clienculus in propria
persona testes in iudicio postulaverit et a iudice ad testimonium sibi ferendum aeeeperit.
Si alicui absenti aliquid legatum fuerit, a legatore vel ab alio qui legacioni interest liceat
Sp. 62
 
Annotationen