Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Overview
loading ...
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
1262 73

bsenciam nostram vel cappellani nostri hoc non valeat' emendari, maiori preposito Spirensi
modo predicto committimus corrigendum. Hoc quidem per nos ordinatum presenfibus sanc-
timus et perpetuo volumus observari, facientes illud sigillo nostro, Wernheri prepositi et
capituli maioris ecclesie et civitatis Spirensis proinde [commun 2]iri. Huius rei testes Alvolcus
maioris ecclesie decanus et [scholas^ticus, Otto prepositus sancti Widonis, Bertoldus cantor,
Ulricus ....*, Bligerus de Entringen, Otto Sunnenkalb, canonici Spirenses . . . . 5 e, Fride-
ricus Ybischo, Cünradus de Columba, Gotschalcus . . . .6, Ulricus Clupelo, Albertus Siden-
swantz et alii plu[res fidedigni] '. Acta sunt hec apud Spiram anno domini . . . .8.

1262 April 1 Heiligensteiji. 101.

Bischof Heinrich II schliesst mit der Stadt Speyer einen Vertrag über fünf
streitige Punkte.

Orig. nicht mehr vorhanden. — Aus dem Copialb. des Speyer. St. Arch. TJrk. nr. 1008,
p. 49. — Gedruckt bei Lehmann V cap. 96, p. 542. Lünig 7, 257. Bemling,
Urkb. 1, 291. Vgl. Bemling, Gesch. 1, 503.

Universis presencium inspectoribus et auditoribus Bertholdus, dei gracia episco-
pus Babenbergensis, Otto de Eberstein et Emicho de Lyningen comes totius boni
plenitudinem cum salute. Ad universilatis vestre notitiam cupimus pervenire, quod
cum inter venerabilem dominum H. episcopum et cives Spirenses super quinque
articulis hie expressis, primo super moneta Spirensi pro eo quod hactenus est

20 neglecta, seeundo super ponte faciendo ultra fluvium qui Lusze vocatur, tercio super
passagio apud Ketsch, quarto super exaetione que ungelt vulgariter appellatur,
quinto super Septem personarum iuramentis, prout in felicis recordationis Berngeri
Spirensis episcopi, nostri predecessoris, litteris est expressum, discordia orta fuisset,
nostro super hiis se arbitrio submiserunt. Super quibus inter eundem dominum epis-

25 copum et cives eosdem, nobis mediantibus et eisdem consencientibus, talis concordia
intervenit, quod idem dominus episcopus attendens eorundem civium obsequia sibi
per eos hactenus exhibita, et quod eciam exhibere poterunt inposterum graciora,
promittit eisdem civibus bona fide, quod super predictis quinque articulis vel aliquo
ipsorum nunquam movebit eisdem civibus aliquam questionem, nee occasione arli-

30 culorum eorundem in aliquo gravabit eosdem, obligans quemlibet successorem suum,
capituli Spirensis accedenle consensu, ad eadem fideliter observanda. In cuius rei
testimonium et evidenciam pleniorem lieri feeimus presens scriptum et una cum
nostrorum, domini episcopi Spirensis predicti, maioris, sancti Germani, sancti
Widonis et sanete Trinitatis, ecclesiarum Spirensium, sigillorum munimine roborari.

35 Actum apud Heiligenstein, anno domini MCCLXII, kal. aprilis.

1 Der Codex hat valeant 2 [ ] Lücke von 5-6 Buchstaben. s [ J Lücke von etwa 6 Buchstaben.

4 Lücke von 10-12 Buchstaben. 5 Lücke von 13-14 Buchstaben. 6 Lücke von 14-15 Buchstaben.

7 Lücke von etiva 14 Buchstaben. 8 Lücke von 12-14 Buchstaben.

Sp. 10
 
Annotationen