Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
194 1309

quam grata nobis et imperio impenderunt obsequia et adhuc impendere poterunt
gratiora, devotis eorum supplicationibus motu beuignitatis solite gralulabundius
annuentes, et hoc nicbilominus digna consideratione pre oculis collocantes, quod in
civitate Spirensi in ecclesia virginis gloriose divorum imperatorum, imperatricum
et regum Romanorum, illustrium predecessorum nostrorum, corpora requiescunt, omnia 5
privilegia et iura omnesque libertates et gratias, quas a divis imperatoribus et regibus
Romanis, illustribus nostris antecessoribus, iidem cives habent et usque ad hec tem-
pore habuerunt, approbamus, confirmamus et presenlis scripti patrocinio communimus.
Nulli ergo omnino bominum liceat hanc nostre approbationis et confirmationis paginam
infringere vel ei in aliquo ausu temerario contraire. Quod qui facere presumpserit, 10
indignationem et offensam maiestatis nostre cum pena centum librarum auri, quarum
medietas cedet fisco seu camere nostre, alia medietas civibus memoratis, ipso facto
se noverit incurrisse. In cuius nostre approbationis et confirmationis evidentiam et
memoriam sempiternam presens scriptum exinde conscribi et maiestatis nostre sigillo
iussimus communiri. Datum Spire, non. marcii, indictione septima, anno domini "
millesimo trecentesimo nono, regni vero nostri anno primo.

1309 April 16. 251.

Qotschalk Klobelauch erklärt, dass er dem Speyerer Bürger Anselm von Möm-
pelgard einen iähr liehen Zins von 13 Pfund 11 Sol. um 271 Pfund Heller verkauft
habe. ao

Orig. nicht aufzufinden. — Aus dem Copialb. 278 (lib. cop. cap. Spir.) des GLA zu Karls-
ruhe, fd. 273'.

Nos iudices, consules et universi cives Spirenses tenore presencium recognoscimus et
publice profitemur, nos in alia littera nostre civitatis sigillo sigillata, in qua bone memorie
Gotschalcus dictus Klobelauch, quondam noster conconsul, de bonis suis disposuit et ordinavit, 25
vidisse et legisse inter alia contenta in eadem littera hunc articulum conscriptum in eadem
littera, cuius articuli is est tenor: Vult eciam ipse Gotschalcus et statuit, quicumque dictorum
suorum quatuor puerorum sine partu decesserit legittimo, quod extunc reliqui, sive sit unus
vel plures, eidem seu eisdem sie decedenti seu decedentibus in dictis bonis et eius porcione
succedant simpliciter et in totum, cessantibus cavillacionibus quibuscumque. Quo articulo 30
perspecto, ex quo constat nobis, ut notorium est Spire, pueros dicti quondam Gotschalci
Klobelauch et quemlibet ipsorum partum et prolem habere legiltimum, pronunciamus unani-
miter in hiis scriptis, eosdem pueros et quemlibet ipsorum cum bonis suis posse facere pro
sue libito voluntatis. Qua inquam pronunciacione facta Gotschalcus dictus Klobelauch, natus
quondam dicti Gotschalci, noster coneivis, coram nobis et Luca dicto Fuhs, sculteto nostre 35
civitatis, in publico constitutus vendidit et tradidit ac se vendidisse et tradidisse presentibus
recognoscit annuos redditus sive census perpetuos tredeeim librarum et undeeim solidorum
hallensium legalium et bonorum, quos se dicit habere super curia dicti quondam sui patris,
sita in vico dicto hertgasse, quam Klupfelo sororius suus exnunc tenet et possidet, Anshelmo
de Mumpelgart, coneivi nostro, et suis heredibus pro precio ducentarum et septuaginta una *o
librarum hallensium bonorum, quod precium confessus est ipse Gotschalcus se a dicto Ans-
helmo reeepisse et in utilitatem suam convertisse integre et complete. Et solventur dicti
census sive redditus hiis terminis annuatim, scilicet in quolibet festo quatuor temporum tres
 
Annotationen