Overview
Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Cartier, Gallus; Veith, Ignaz A. [Bearb.]; Veith, Franz Anton [Bearb.]
Series Sublimium Disciplinarum Et Sacrarum Scientiarum: Viris Ecclesiæ Ministerio Deputatis Utilium Et Necessariarum In Commodum Et Utilitatem Quorumlibet Monasteriorum Et Virorum Ecclesiasticorum Ex Probatissimis Celeberrimorum Nostræ Ætatis Theologorum ... Necnon Philosophorum Operibus Concinnata Ac Digesta ... Et in Quatuor Partes Distincta ... (Pars 1): Complectens Philosophiam Eclecticam ...Praemittuntur ... Tractatus Duo I. De Doctrina Christiana ... II. De Religione ... Accessêre itidem Exercitationes Philosophicæ ... Et Elementa Geometriæ Una Cum Indice Copioso — Augustæ Vind. & Wirceburgi: Sumptibus Ignatii Adami & Francisci Antonii Veith Fratrum Bibliop., 1756 [VD18 90796306]

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.50148#0328
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
PROOEMIUM.

Fatendum tamen, eam admodum imperfedam esse scientiam; quia,
quamvis nonnullas corporum qualitates sensibiles satis accurate perspe-
das habeamus, quales sunt eas, quas modo recensuimus’, multo plures
tamen ignoramus, quas semper nos fugient, quoniam prima rerum velut
stamina, seu partium, ex quibus corpora sensibilia sunt concreta, seriem
& contextum nemo, nili naturae ipsius Audor videre potest. Quis enim
certo explicare queat, quis partium ordo & contextus else debeat in auro,
e. g. ut ab argento discrepet ? Quis novit, quae sit intima dispositio
partium in variis lignis , v. g. quercu, carpino, & casteris ; vel in la-
pillis & gemmis, ut in adamante, carbunculo, smaragdo , aliisque, in
quibus tamiijsigne & conspicuum apparet discrimen? Quod si ad anima-
lia veniamus; ad eorum produdionem, & partium conformationem; ad
cerebri anfradus; ad tenuissimorum musculorum motum; aliaque prope-
modum innumera; tum certe fateri cogemur, naturae seu corporum scien-
tiam in nobis admodum esse limitatam, ac multo magis circa incerta ver-
sari, quam circa certa & evidentia ; unde merito imperfeda admodum
scientia dici potest & debet.
Dicitur etiam Jpeculativa , quia subjedam materiam {peculatur tan-
tum , nec quidquam circa eam operatur. Hocque vocabulum ipsius ge-
neris pars est, quo cum casteris disciplinis ipeculativis convenit.
Additur denique , occupata circa corpus naturale, quatenus naturale
eft : sive quaterius est substantia solida & impenetrabilis in longum, la-
tum , & profundum extensa, divisibilis, diversas figuras ac politurae,
itemque motus, quietis, casterarumque ex his prossuentium qualitatum,
seu affedionum capax. Quibus vocabulis ipsius differentia a casteris di-
sciplinis, atque etiamnum a Scientia seu Arte Medica, quae quidem cor-
pus naturale etiam attingit, sed ut sanabile duntaxat, explicatur. Dif-
ferentia quippe, ut jam alibi adnotavimus , Scientias alicujus ab ipsius
objedo formali est repetenda, ex quo & ejus objedo materiali simul con-
jundis exurgit objedum totum, seu, utajunt, totale & adaequatum.
Objedum ergo materiale Physices est corpus naturale , nam circa
illud , tanquam circa suam materiam versatur Physica , seu ipsius consi-
derationi subjicitur. Objedum vero formale ipsius his verbis exprimitur,
Quatenus naturale eft; enimvero unice in illius naturam inquirit Physica.
Utrumque vero fimul sumptum, est illius Objedum totum seu totale &
adaequatum.
His praelibatis Physicam nostram in duas partes distribuimus : iQ
quarum prima de Corpore naturali generatim; in secunda vero de eo spe-
ciatim, & prout sunt variae illius Ipecies, agemus*

PARS
 
Annotationen