43 Exercitationes Philofophica ad varia Metaphysices Capita accommodata.
Resp. Dist. maj. Si idem affirment sine
speciali oppositione, conc. secus neg. maj.,
& sic dift.min. neg. cons. Scientia & Opi-
nio (pedalem habent oppositionem, qua-
tenus una dicit, rem esTe absque formi-
dine erroris, altera dicit cum formidine.
Inst.4, Idcirco asseritur, Scientiam &
Opinionem habere specialem inter se op-
positionem j quia , sicut Scientia parit in
mente certitudinem, ita dicitur Opinio
parere incertitudinem seu formidinem.
Atqui falsum est, quod Opinio pariat in-
certitudinem. Ergo &c. Prob. min. Si
Opinio pareret incertitudinem, quo plu-
res quis haberet de eadem re opiniones,
ob plura opinandi motiva, eo magis ma-
gisque dubitaret de illa. Atqui hoc est
contra experientiam. Ergo &c.
Rerp. neg. min. Ad ejus prob. neg.jeq.
maj. Nam Opinio non solum parit incer-
titudinem, sed & aliqualem notitiam rei,
de cjua mens opinatur 3 atque dum multi-
plicantur motiva opinandi de eadem re,
crescit magis ac magis notitia rei illius,
sicque sensim ac sine sensu minuitur men-
tis incertitudo, quamvis non omnino tol-
latur, nisi accesterint motiva certa & evi-
dentia, qua: Scientiam efficiant.
EXERCITATIONES
PHILOSOPHICA
AD VARIA
METAPHYSICES CAPITA
ACCOMMODATA
EXERCITATIO I.
Ad Caput 1. Partii. Metaphyfica.
De Ente & Modo Entis generatim.
num. 10.
An Gradus Metaphysici in homine,
qui partim spiritalis, partim corporeus
eft, Animalitas & Rationali-
tas re aliter inter fe distin-
guantur ?
Con- A Nimalitas & Rationalitas in
CLUSI°*A eodem homine realiter in-
ter se distinguuntur.
Prob. Illa Attributa in homine reali-
ter inter se distinguuntur, quse supremis
illius Attributis essentialibus, quorum
ipsa sunt Gradus Metaphysici, inter se
realiter diffindis separatim identificantur.
Atqui Animalitas & Rationalitas in ho-
mine supremis illius Attributis essentiali-
bus, quorum ipsa sunt Gradus Metaphysici,
inter se realiter diffindis separatim iden-
tificantur. Ergo &c. Prob. min. Supre-
ma Attributa essentialia hominis sunt
Mens & Corpus, qua: realiter inter se
distinguuntur, ut patet. Atqui Rationa-
litas & Animalitas in homine iisdem se-
paratim identificantur. Ergo etiam inter
se realiter distinguuntur. Prob. min. Ra-
tionalitas Menti identificatur, seu est quid
idem ac Mens; est enim principium co-
gitandi & ratiocinandi, seu Mens ipsa
vel