Overview
Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Duhn, Friedrich
De Menelai itinere Aegyptio Odysseae carminis IV episodio quaestiones criticae — 1874

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.42560#0009
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
Homericarum quaestionum molem iam nimis ingraves-
centem augere ego quidem nolui cum primum quaecunque
apud Graecos de Helena ferebantur fabulas accuratius per-
tractarem, quam commentationem huius universitatis phi-
losophorum ordo anno superiore praemio Welckeriano or-
navit. Sed cum viderem, eas Odysseae partes quas Kirch-
hoffius nondum inlustravit, tantis tenebris offusas iacere, ut
quo magis eo duce me carere dolerem, eo minor fieret qua
Homericis fabulis uterer fiducia: omni studio id quidem
curavi ut ea carmina unde varias de Helena fabulas Home-
ricas constituere licebat composita et inter se comparata quo
modo consuta essent perspicerem. Quam operam cum non
frustra me sumpsisse alii iudicaverint, nonnulla nunc veteris
formae indicia quae in episodio Telemachiae quam vocant
inserto mihi videor detexisse promam, quibus alii spero
fore ut utantur qui carminum Homericorum principia inve-
stigabunt.

I.
Omnis de carminum Homericorum pristina forma quae-
stio in tempore quo singulae partes compositae et congluti-
natae sint recte perspiciendo posita est. vix autem recte
illud perspicietur, nisi versus hinc illinc repetitos spectave-
ris, qui ab ipso poeta principe profecti, qui imitatione orti
sint. Itaque nobis, qui de Menelai itinere Aegyptio quaerere
instituimus, in primis ei versus tractandi sunt quibus filius
Lacedaemone redux matri narrat quae de patre a Menelao
acceperit ρ 108—146. excipiuntur autem illi versibus quin-
 
Annotationen