Overview
Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Duhn, Friedrich
De Menelai itinere Aegyptio Odysseae carminis IV episodio quaestiones criticae — 1874

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.42560#0016
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
12

qui carminis ε exordium consarcinavit, addas quod, si e
nostro carmine centonarius ille poeta desumpsisset quibus
de patre Telemachus matri refert versus, sine dubio qui ver-
bis Menelai referendis ceteroquin non ita pepercit addidisset
quaedam de sene marino veraci, de ipso Menelai itinere,
de Aegypto, alia quae opus erant ad fidem narrationis matri
comprobandam.
Id igitur quod hodie legimus de Proteo carmen non
habuit qui Telemachiam cum Odyssea post 01. 20 conserebat,
II
Ipsum vero de Proteo carmen qui composuit Odysseae
nullam rationem habuit, frustula enim sunt rerum a Mene-
lao gestarum miserrime consuta et mutilata ad eorum quae
in Odyssea narrantur similitudinem, addiditque haec Tele-
machiae cum Odyssea in unum corpus iam coactae homo qui-
dam ipsos versus 4 349 350 et 585 586 (quos vetustos esse
conglutinatoris imitatione ρ 140 141 et 148 149 docemur)
ampliore narratione aliunde hausta explicaturus, idem for-
tasse, cui carminis ε exordium debetur, quod si de Proteo
carmen compositum esset ut Menelaus edoceretur quod Tele-
macho sciscitanti de patre narraret, totius carminis quasi
cardinem fecisset poeta ea quae de Ulixe Proteus refert 4 498.
550—560 exilia ista et minime totius carminis consilio con-
venientia. Cuius discordiae causas qui quaesierit, facile sibi
persuadebit, interpolata esse, quo melius cum Odyssea con-
gruerent quae coniungi non patiebantur, Protei de Ulixe verba,
id quod miror quasi neminem adhuc vidisse *).
Y er sum 498
εις 4’ εη που ζωος ■/.ατερΰ'/.ειτα ευρέυ πόντοι

1) Dudum postquam haec intellexi ab amico commonefactus
in dissertationem priorem incidi quam de antiquissimis Telemachiae
carminibus Mattiaci 1871 edidit Ludovicus Adam: idem ille conten-
dit, sed rationibus nisus neque eisdem neque omnibus mihi pro-
batis.
 
Annotationen