36
tum demum reditum ei fore, in altera vero narratione Me-
nelaus in insulam prope ab Aegypto depulsus ab Idothea
Protei filia commonefactus patrem adit, quem poeta versu
385 ipsum vocat Aegyptium: insula igitur in qua Proteus
apud nostrum moratur, fluxit videlicet ex memoria lucidae
illius insulae, ubi Idotheam olim Circae more solam morari
fuerint qui crederent: mutationes autem, quibus praedicit
fore ut pater Menelaum effugere studeat, ipsius sine dubio femi-
nae antea fuerant: ipsaque cum Menelao victore suo amica
consilia communicaverat, atque redolent hae mutationes v.
417. 418 relatae vetustiorem eis quas re vera Proteus sub-
iisse v. 456—458 narratur aetatem : irrepsit igitur hic pro
Idothea Proteus.
Mittamus vero hac de re suspiciones inutiles: tota enim
quae nobis de Idothea servata est narratio tam ad ea quae
secuntur praeparanda quam ad fabulae de Circe similitudi-
nem conformata hodie legitur ita ut parum cautus foret qui
certiora eius formae quali olim fuerit indicia rimari vellet.
VI.
Aegyptium antiquitus fuisse Proteum comprobari supra
(p. 18) diximus luculentissimo Herodoti testimonio, eius enim
narratione quaecunque de totius fabulae natura et pristina
forma remanserint dubia tolluntur, hausta autem sunt quae
ille II 112 sqq. tradidit ab Aegyptio quodam sacerdote, ut
ipse narrat, accepta, e vetusto fabularum fonte limpido et
mero, unde optumum nostra de Menelai ad Proteum itinere
opinio supplementum accipit: Alexandrum ille narrat cum
Helena rapta reducem procellis ad Aegyptum depulsum esse,
ibique a servis nonnullis proditum quippe qui hospitis uxorem
secum abduceret, quod cum Proteo, qui Memphi regnaret, a
Thone quem Canobico ostio rex praefecerat, nuntiatum esset,
illum imperavisse ut advena Memphin duceretur: tum quae-
sivisse Proteum de Helena unde secum haberet, infitiantem
autem testibus adductis arguisse eum quidem, sed hospitem
non punivisse, quippe qui verecundus homo esset ac religio-
sus, Helenam vero et opes ex Sparta abductas ademisse ra-
ptori : άλλ' αυτά εγώ τώ "Ελλψι ξείνω φυλάξω, ες ο αν αυτός