Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Duhn, Friedrich
De Menelai itinere Aegyptio Odysseae carminis IV episodio quaestiones criticae — 1874

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.42560#0035
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
31

nugasve alias: satis est laetari Aegisthum, qui Agamemnoni
ύποπτος έχ&ρός ήν παλαιγενής (Aesch. Ag. 1606 H.), adesse
occasionem Atrei istius filium trucidandi, qui Thyestae pa-
tri diris quondam epulis paratis hunc ipsum cum filio
Aegistho in solitudines remotas relegaverit x). Neque
praeterea Clytaemnestrae ullam fieri mentionem non est quod
adeo miremur : eam enim Argivi potius quam Spartani co-
luisse videntur et habuisse pro Tyndarei filia, neque tam eius
amore quam ultionis studio Aegisthus apud nostrum commo-
tus Agamemnoni mortem parat.
Nunc ipse videsis, narrationi tot rerum singularium
plenae quam inepte intrusi sint versus 519. 520, compositi
illi ab homine qui omnia haec coniungere studuit cum vol-
gari quae ferebatur opinione, domi in ipsa regia regem ab
Aegistho trucidatum esse, accedit parum apte illa oratio
uno verbo οϊκαδ’ ί'κοντο in pluralem numerum conversa, cum
quae antecedunt et secuntur, de uno omnia rege dicta sint,
optume autem funestum nomen τότ εναιε Θυεσηάδης Λϊγιβϋος
statim excipi a versu 521
η το ι υ μεν χαίρών επεβήαατο πατρίδας αϊης
vix opus est memorari.

V.
Doricam igitur vidimus quae de Agamemnone et Me-
nelao narrantur redolere originem volgaris carminis epici
auctoritate nondum omnino fuscatam. Et continentur qui-
dem haec de ducibus narrata versibus 492—497. 499—518.
521—537. 561—569. Inseruit autem eos carmini, quo Proteum
Menelaus de itinere rogabat idem fortasse qui Ulixis fata cum

1) de Aegistho, quem Thyestes ex ipsa filia progenuit re-
sponso Apollinis accepto ut vindicem nancisceretur qui Atreum ne-
caret, de Thyesta et Aegistho exule videas Aegisthi ipsius orationem
qua Atrei scelera enarrat et semet omni caedis culpa liberare studet
apud Aeschylum Ag. 1545—1579 Herm. in primis v. 1573, 1574. cf.
Hygin. fab. 87, 88. schol. Eur. Or. A. ad 812 Serv. ad Aen. XI. 262,
alios.

«*■
 
Annotationen