Overview
Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Duhn, Friedrich
De Menelai itinere Aegyptio Odysseae carminis IV episodio quaestiones criticae — 1874

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.42560#0036
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
32

hac sciscitatione iungebat, cui gratiam nos habere debemus
quod baece frustula pretiosissima servavit, neque irasci si
quod ipse fecit inepte fecit, et dictum quidem est de versi-
bus 391—398. 484-491. 498. 519. 520. 550—560. restant
qui molestissimi intercedunt inter vaticinium Menelao datum
clademque Agamemnoniam versus 538—549. optume omnia
se haberent si versus 542 a versu 560 exciperetur, versus
569 a versu 548: tum enim minus inlepida essent verba Me-
nelai, qui primum stragem domesticam, tum suam ipsius
beatitudinem futuram accepisset:
ως έφατ1 ’ αντάρ έμοί κραόίη καί &νμος άγηνωρ
αντις ένί στήίάεσσι, καί άχννμένω περ, ίάνθ'η
quae de ultionis gaudio equidem intellegere non ausim. Insunt
tamen huic parti difficultates quas omnes non habeo quo modo
expediam, atque relinquo quoniam qui eam toti de Proteo
carmini adiunxerint, alia omisisse videantur, alia in eorum
locum ita addidisse, ut parum cautus esset qui eam dissol-
vere vellet, memineris autem, versus 570—576 eosdem esse
atque 425—431, versus 538—541 eosdem ac κ 496—499,
quos ibi ille versus excipit, cuius umbram mihi videor de-
prehendisse (supra p. 22, l) versu 484, versus autem 481
idem qui 538
ώς έφατ\ αντάρ εμοιγε κατεκλάο&η φίλον ήτορ
in vetustissima illa quam supra intelleximus ipsius sciscitationis
parte profertur a Menelao, cum prorsus eodem longi itineris
dolore abreptus sit quo Ulixes percutitur κ 496. nec te fugerint
quae alia nostro carmini cum eis quae de Circe narrantur
sunt similia. Nam cum Idothea Menelaum ad Proteum re-
leget v. 389. 390 his verbis:
ος κέν τοι εϊπηοιν όόον καί μέτρα κελενίάου
νόστον A’ ώς επί πόντον έλενσεαι ίχ&νόεντα *
eadem leguntur κ 539. 540, a Circe Ulixi de Tiresia dicta-:
id autem memorabile, quod in utroque loco his verbis finitur
oratio, quippe cum versus ό 391—393 interpolatoris sint
(v. s. p. 23.). Quid igitur ? nonne etiam simili quo Circe
munere Idothea fungitur? nonne et ipsa adest ut viro, qui
in insula ubi ipsa moratur aliquod tempus retentus fuerit,
benigne viam monstret, qua aerumnarum finem sit adsecu-
 
Annotationen