42
VII.
Solus noster poeta Homericus contra facere videtur: ille
enim non tam Helenae recuperandae causa Menelaum narrat
in Aegyptum venisse, quam forte fortuna sive ad insulam
quandam remotam adpulisse, ubi a sene marino non nominato
Aegyptum petendi consilium accipit, sive ad ipsam Aegypti
viciniam, ubi Idothea Proteusve ei aderant consiliorum aucto-
res. Quid? num secum babet Helenam a Troianis recupera-
tam ? dicit sane poeta; malacia Menelaum in insula illa quo
minus domum rediret prohibitum esse: sed qui quaeso inter
phocas odoresque marinos H el e nae locus erat? Ne uno qui-
dem verbo eam tangi, quae una cum Menelao sociisque per
viginti dies in insula parum amoena commorata sit, quae po-
stea cum eo Aegyptum fluvium petierit, inde cum eo domum
redierit, quis non miratur? Illud de Helena poetae silentium
duco momenti esse gravissimi, unde, comparatis quae com-
posui Stesichori Herodoti Euripidis testimoniis, etiam nostro
carmini eandem fabulam olim subiectam fuisse conicias, ob-
scuratam eam societate qua rebus Troicis hice Menelai errores
iungebantur.
Cur autem noster poeta Menelao Aegyptum fluvium
tinxerit petendum esse, ipse narrat his verbis non obscuris:
(475) ου γάρ τοι πριν μοίρα φίλους τ' ίδέειν καί ίκέσ&αι
οίκον ευκτίμενον καί ΰην ες πατρίδα γαΐαν,
πριν γ' δτ' αν Λίγνπτοιο δαπετέος ποταμοϊο
αυτις ύδωρ ελ&^ς ρεξης 0' ίεράς εκ ατόμβας
ά&ανάτοίοι &εοΐοι τοί ουρανόν ενρυν έχουοιν.
Num Graeci heroas suos, quos ipsorum generis auctores
ducebant, alio δολιχηv οδόν άργαλέψ τε ad fines usque terrarum
migravisse crediderint, ut diis sacrificia offerrent quibus ab
aerumnis suis liberarentur, an eo ubi ipsos deos putabant
habitare? Oceanum versus Ulixes, ad Aegyptum Menelaus
proficiscitur, ille ad Herculis, hic ad Protei columnas (Yerg.
Aen. XI 262), illi cum inferis Q, huic cum superis res est.
1) In ea scilicet quam nunc legimus Odyssea: olim enim Cir-
cen quam nescio an ipse Ulixes tum iam petierit, in insula habitasse