Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Duhn, Friedrich
De Menelai itinere Aegyptio Odysseae carminis IV episodio quaestiones criticae — 1874

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.42560#0027
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
23

habes a quo eam suspiceris perpetratam nisi ab eo qui nar-
rationem de Aiacis et Agamemnonis fatis carmini adiungere
vellet.
Totam igitur de Menelai itinere Aegyptio narrationem
iam vidimus
1) seorsum ab omnibus quae Ulixem Telemachumve
spectant carminibus esse compositam atque Odysseae iam fere
absolutae post 01. 20 inlatam.
2) duarum de Menelao narrationum, quae nunc quidem
firma sutura coactae sunt, diverso tamen tempore semet ortas
esse clamant, vestigia prae se ferre.
3) cum tota iam fere absoluta esset, narrationibus de
ducum Achivorum fatis esse auctam.

IV.
Nunc narrationes de ducibus accuratius velim mecum
perlustres, unde quanti habendum sit quidquid genuini ve-
tustique huic carmini inest, spero iri perspectum: dignissimi
enim sunt ad quos acrius animadvertamus, versus quibus Aga-
memnonis mors narratur 512—535, in quibus explicandis
Nitzschii ingenium et ipsum desperavit, quamvis pronum ad
conciliandum quodcumque sese obtulit vel aliis rebus Ho-
mericis vel suis de Homero opinionibus contrarium. Nemo,
sicut versus leguntur, quid sibi velint Agamemnonii itineris
ambages, quid prior ista Aegisthi mentio v. 518 intelleget,
expectamus autem, inde a verbis αλλ’ δτε 6r (514) poetam
causam narrare, cur Agamemno mortem non effugerit, at
omnia secus eveniunt: postquam Agamemno a Malea pro-
montorio reiectus est, άγροϋ επ’ εσχαηψ defertur, ubi Ae-
gisthus habitat; expectes eum iam moriturum:
αλλ’ οτε 4/ καί κεΐ&εν εφαίνετο νόστος άπήμων,
novumne nunc periculum excipit? minime vero:
άψ δε ϋεοί ούρον στρέψαν και οϊκσ.δ' ΐκοντο.
removetur igitur Agamemno ab Aegistho eiusque sede, nihilo
setius paullo post ipse Aegisthus Agamemnoni advenae obviam
it eumque salutat.
 
Annotationen