22
faciendum esset ut malacia solveretur: secuntur eius de Aiace
et Agamemnone sciscitationes, quae nullo cum prioribus vin-
culo iunctae sunt 484
άλλα καί ως μιν έπεσσιν άμειβόμενος προσέειηον χ) :
quas posteriore tempore additas esse cum hinc licet suspicari,
tum eo mihi persuasissimum fit, quod in Menelai cum Ido-
thea sermonibus qui earum mentionem faciunt versus aperte
ab aliquo inlati sunt qui nolebat Idotheam eas reticere, ver-
sus dico 391—393
y.ai δε χε τοι εϊπ^σι, διοτρεφές, ai x’ ί-άέλτ·ο3α
όττι τοι εν μεγάροισι κακόν τ' άγαμόν τε τέτυκται
οίχομένοιο οέ&εν όολιχην οδόν άργαλέην τε.
Alioqui Idothea nescit, quocum sermocinetur: 370 ώ
’ξεϊνε 383 et 399 ξεϊνε 423 ηρως eum adpellat. neque ullam
de Menelai erroribus notitiam habet, quam solo versu 393
prodit eisdem verbis quae infra v. 483 reperiuntur. accedit
quod horum versuum auctor centonarius aperte fuit, neque
habuit quo modo quod res postulabat exprimeret: tantum enim
Menelaus abest, ut ex Proteo quaerat, quid sibi εν μεγάροισι
κακόν τ' άγαϋόν τε τέτνκται, ut sociorum fata scire cupiat alio-
rumque qui secum Troiam petierint virorum: sin versus ab
eodem qui ceteros composuit poeta profecti essent, nonne mi-
reris, postea cum finiat orationem Idothea eaque repetat quae
Menelao e Proteo quaerenda sint, versuum 391—393 causam
reticeri, finem autem fieri repetito versu 390:
424 νόστον ιός επί πόντον ελενσεαι ιχ&νόεντα,
tum statim sequi eodem loco, quo verba ώς έφατ' (394) ως
εϊπονσ' (425) ? nonne interpolatio apertissima 1 2) est ? neque
1) Memineris, eundem fere versum in re simillima x 500 ab
Ulixe Circae dici, quare falsus est Nauckius μν&οιΟιν d 484 nunc
scribens.
2) Versus hos in libro qui ex Italia nuper reduci sese obtulit
de Odyssea una atque individua ab Eduardo Kammer conscripto nunc
video eosdem expulsos (p. 439). utrum alia quoque in illa cum Ido-
thea Menelai sermocinatione insiticia vel mutationibus temptata
sint, huc non facit: -e. c. versus 379 sqq., quibus non satis aptum
est quod Idothea reddit responsum, reperiri moneo in loco idoneo
positos 468 sqq.