15
in responso tam sollemni Ulixis nomen deesse cui non sum-
mam mirationem movet ? reperitur autem fere idem versus quo
Ulixes Polyphemo quis ipse sit titulorum quadam gravitate
usus aperit i 505:
φάο&αι Όόυσσήα πτολιπάρϋιον εξαλαώσσ.ι
υιόν Ααερτεω ‘Ι&άκγι ενι οίκί’ εχοντα
ibi etsi accusativo casu versus' positus est aliaque structura
iunctus, tamen facile episodio Protei potuit adhiberi: qui
praecedebat versus quoniam molestus erat et inutilis, eum
compilator non potuit non praetermittere ideoque nomine
suo Ulixem fraudavit.
Verum aliud est quod interpolatorem etiam aperte mon-
stret: ut enim ille de Ulixe locus cum sequentibus idoneo
vinculo non conexus est, ita versus 561 sqq. cum prioribus
olim arcte coniuncti fuisse arguuntur, oppositum enim tristi-
bus Agamemnonis fatis illud est: ooi <Γ ον Οίσφατον et
"Αργεί εν Ιπποβότω. haec quomodo prioribus apte iungantur
videbimus, postquam propter summam vetustatis et optumae
notae auctoritatem, qua totam hanc de ducibus partem ex-
cellere demonstrabo, vel maximi habendum esse illud de Me-
nelao vaticinium comprobaverimus, nam ego quidem non sum
ex eis, qui talia ex insulso interpolatoris cuiusdam cerebello
prodire posse ducant.
III.
Iure igitur meo supra dixi, de Proteo episodimn optume
seorsum ab omnibus de Telemacho et Ulixe carminibus posse
tractari, quod cum demonstratum sit, priusquam ad narra-
tiones de ducum fatis — quarum de origine certi aliquid
me puto invenisse —- pertractandas accedamus, totum de
Proteo carmen acrius inspiciamus necesse est, ut videamus,
praeter illos de Ulixe versus utrum omnes vv. 351—584 ab
eadem manu possint profecti esse necne.
Versu 481 Menelaus graviter queritur de remedio quo
solo malaciam solvi posse Proteus effatus est:
ως εφατ', αντάρ εμοιγε κατεκλάσ 9~η φίλον ήτορ,