Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Duhn, Friedrich
De Menelai itinere Aegyptio Odysseae carminis IV episodio quaestiones criticae — 1874

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.42560#0018
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
14

dicta p. 4 illa ambiguitate offensus est, permire tamen
ille etiam versus 553 perambigui illinc excusationem repe-
tens x). Ego Zenodotum hunc versum aut non invenisse
aut summo iure pro interpolato habuisse censeo: additus est
ab eodem homine qui de Ulixis fatis versus 550 sqq. inseruit
ideoque omnia mirum in modum, turbavit ut cum Telemachia
quod accepit carmen iungeret. verum est, versum istum 498
si recte exulare iussimus, reliquos de Ulixe versus non esse
quod amplius tuearis: sunt autem et illi miserrime aliunde
conflati: nam v. 552 ex eodem unde 498 loco depromptus est,
551. 553 ineptissimos ipse composuit, 555 ad exemplar
versus i 505 finxit, secuntur quinque illi versus de quibus
dictum est.
Neque solum pessime consuti versus isti sed inserti quo-
que pessime sunt carmini nostro 1 2): postquam enim Proteus
mala quibus Agamemno captus esset enarravit Menelaumque
hortatus est, ut quam celerrime domum peteret, ne Orestes
ultionem ei praeriperet, secuntur minus apte versus 548 sq.:
ως εφατ\ αυτάρ εμοϊ κραδίη καί θυμός άγηνωρ
αντις ενί οτήθεοοι καί άχνυμένω περ Ιάν θ~η,
tum autem ineptissime postquam fratris mortem audivit
et Protei de reditu consilium accepit 550 sq.:
καί μιν φωνηβας επεα πτερόεντα ττροσηνδων"
τούτους μεν δη οϊόα, σύ δε τρίτον άνδρ' ονόμαζε.
non mehercules sua caussa putes de Ulixe Menelaum aliis
curis multo gravioribus distractum sciscitari, sed ne deficiat
quod Telemacho de patre compertum tradat, deinde si quis
alius, is versus sutrinam prae se fert quo Ulixem Proteus
denotat 555
υιός Λαερτεω, Ιθάκη ενί οικία ναιτον.
1) Iocosior Adami ratio est qui (1. c. p. 5) idem versum expel-
lere studet, nimirum: sdici non potuit εις d’ hi που ζωός κκτερΰ-
κεται quippe cum duo viri fortes, et Ulixes et Menelaus, tum tem-
poris ζωοί in mari retinentur.*
2) Videas quam prope Hartel veritatem attigerit cum scri-
beret (Zeitschr. f. 5str. Gymn. 1864, p. 501): und wie mechanisch
scheinen nicht einige Verse hineingedichtet, die Telemacbos Ver-
langen befriedigen mbchten d 498. 551—561!
 
Annotationen