Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Duhn, Friedrich
De Menelai itinere Aegyptio Odysseae carminis IV episodio quaestiones criticae — 1874

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.42560#0020
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
16

οννεκά μ’ ανζις ') ανιογεν επ' ήεροειδεα πόντον
Αίγνπτόνδ' ιεναι, δολιχήν οδόν ά ργαλόην τε.
Protei igitur insula longe remota eSt ab Aegypto fluvio: at
longe aliud statim ab initio (355 sqq.) de Protei insula nar-
ratur: esse eam
yi ίγνπτον πρ οπάροίχλε, Φάρον δό ε κικλήσκουσιν,
τάσσον ανεν&\ όσσο ν τε η ανημερίη γλαφυρή νηϋς
ηνυσεν, ή λιγύς ούρος επιπνείηοιν omodev.
quinam quaeso fieri potuit, ut qui tot dierum itinera iam
perfecit, cui tot dierum itinera perficienda erant ut domum
rediret, idem tanta subito maestitia abriperetur, ubi unius
diei iter ei imperatur? Quam diversitatem non est quod ex-
plices, nisi etiam banc narrationem non unam et incolumem
esse, sed e frustulis aliis alio tempore a diversis hominibus
compositis consutam mecum statuas: qui exordium scripsit
poeta Aegyptum terram iam novit, remotam illam quidem
sed non eam quo Graeci nondum pervenerint: immo Phari insu-
lae nomen non ignorat, quamquam ea quae de situ eius
fabulatur nemo hodie erit qui reconditiori cuidam doctrinae
cum veteribus (cf. schol. ad δ 356 et locos a Forbigero apud
Pauly encycl. s. v. collectos) quam inscitiae tribuere malit. Ae-
gyptum igitur terram iam innotuisse poetae dixi: in versibus
enim 351 et 355 ut concedo posse dubitari num de illa poeta co-
gitaverit, ita tamen quem versu 385 Idothea dicit αθάνατος
ΙΙρωτευς Alyvnuog ab illo poeta vix dictus fuisse potest
nisi qui in Aegypto terra sive natus sit sive moretur 1 2).

1) Solis hoc vei\su et 478 (αύτις) et 581 (aip) alteram hanc
esse Menelai ad Aegyptum fluvium navigationem leviter indicatur:
permirum est nil ultra nobis narrari de priore illo tempore Aegyp-
tio, cuius apud Homerum mentiones invenis Telemachiae insertas
γ 301, δ 125 et 228 de donis et hospitalitate qua όίλκάνδρη Πολύβοιο
δάμαρ et Πολΰδαμνα θώνος παράκοιτις Helenam iuverant. hanc
rem velim memoria teneas, quippe quam ad totam de Helena Ae-
gyptia fabulam recte explicandam plurimum valere postea patefiat.
2) Quae nominis significatio num vera et vetusta sit, ipsi iu-
dicent qui commentationem meam perlegerint: mihi enim Aegyptius
eodem iure dictus videtur quo ab Apollodoro grammatico (II. 1. 5.
4 p. 41 Herch.) inter Aegypti filios et Ister recensetur et ipse
 
Annotationen