Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
'V

22 1182

exemit, et ne aliqua persona maior vel minor, non advocalus, non eorum naturalis
dominus illis morientibus de eorum supellectili quicquam auferre presumerel, imaliter
interdixit, et ut omnes liberam potestatem habeant suis heredibus bona sua relin-
quendi vel pro anima sua dandi, vel cuicumque persone dare voluerint, firraissime
slatuit, ita et nos adiuncto novo maiestatis nostre privilegio ab omnibus predictis r>
exernptos eadem übertäte iugiter gaudere volumus. Contigit tarnen procedente tem-
pore, quod Ülricus, eiusdem civitatis venerabilis episcopus, super quibusdam prefati
privilegii verbis questionem movit, exigens ab eis quod in quibusdam locis vulgo
boubetreht vocatur, tanquam in prefato privilegio sub nomine butheil et supellectilis
ab boo iure non fuerint exempti. Quoniam vero sicut noslrum est leges condere, 10
ita et quo dubia sunt benigne interpretari, nos predictum privilegium etiam cum
assensu eiusdem episcopi publice libertatem eorum recognoscentis sie interpretamur,
ul in eo ab hoc iure quod houbetrelit dicitur penitus sint exempti, et nos eos hoc
principali edicto prorsus ab eodem eximimus, statuentes, ne unquam aliqua persona
ecclesiaslica vel secularis super hoc eos infeslare attemptet, sive in civitate sive ^
extra sit constituta. Preterea nos per omnia sequentes privilegium prefati impera-
loris Heinrici, predecessoris nostri, eosdem cives ab omni theloneo quod in civitate
tunc temporis dari solebat liberos statuimus, et a solutione nummorum quos vulgo
bamphenning et illorum quos scozphennige appellaverunt, et piperis quod de navibus
exigi solebat eos absolulos pronuntiamus. Volumus etiam, ut nullus civium eorundem 20
extra urbis ambitum advocati sui placitum cogatur requirere. [Volumus etiam, ut
nullus civium nostrorum alicui exaetioni extra civitatem facte de rebus suis mobi-
libus vel immobilibus subiaceat'.] Nullus prefectus aut alieuius domini nuntius ad
servilium domini sui a panifieibus vel a macellariis seu ab aliquo genere hominum
in civitate rem aliquam mobilem vel sese moventem presumat illis invitis auferre. 25
Nullus unquam vinum quod appellatur banwin presumat vendere, aut alieuius civis
navim ad opus sui domini illo invito aeeipere. Statuimus quoque, ut ab hiis qui res
proprias propriis sive conduetis navibus transvehunt nichil omnino exigatur. Mone-
tam quoque nulla poteslas in levius aut in deterius _imminuat aut aliqua ratione
nisi communi civium consilio permutet. Nullus ab eis theloneum in toto episcopatu 30
aut in locis fiscalibus, id est ad utililatem imperii singulariter pertinentibus, extor-
queat. Si quis curlem aut domum per annum et diem sine contradictione possederit,
nulli hoc interim scienti ultra inde respondeat. Causam in civitate iam lite conles-
tatam non episcopus aut aliqua potestas extra civitatem determinari compellat.
Argentine theloneum de navi non plus quam tredeeim denarios dare cogantur. Ut 30
autem hec nostre maiestatis confirmatio in omne evum rata et inconvulsa perma-
neat, presentem paginam conscribi iussimus et sigilli nostri impressione corroborari.
Si quis vero ausu temerario eam presumpserit violare vel aliquomodo attemptare,
centum libras auri puri pro pena fisco imperiulis camere persolvat. Huius rei testes

1 Die Worte Volumus etiam, ut nullus civium nostrorum — subiaceat sind von späterer Hand *>
unter dem Texte der Urkunde, über und rechts neben dem Monogramm, mit einem Verweisungsseichen
nachgetragen.
 
Annotationen