Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
NX 1286

aiinuatim in nativitale sancte Marie duabus probis mulieribus, ila quod cuilibet earum sex
modios per magistros hospitalis qui nunc sunt vel perpetuo fuerint in futurum nomine precii,
ita quod quelibet earum per mediam partem noctis et altera per mediam partem noctis aliam
vigilabunt, et pro posse et nosse inflrmis ipsius hospitalis necessaria vite et corporis, quibus
indigent, sine capcione qualibet in animas earum faciant et ministrent. Que due domine de die 5
requiescent et ad nulla alia servicia de die, nisi quod de nocte vigilent et faciant ut est dictum,
erunt magistris hospitalis vel infirmis aut alicui penitus obligate, cum de nocte vigilans
indigeat, quod de die requiescat. Quas dominas magistri hospitalis instituent et eis etiam victum
dabunt seu expensas. Et si aliqua earum aliter se gesserit in servicio infirmorum vel alias quam
debeat seu deceat, magistri hospitalis qui pro tempore fuerint eam removebunt et ei dabunt io
precium sex modiorum siliginis sibi per annum dandorum, quantum pro tempore anni deservivit,
et alteram in loeum domine remote instituent, quam remotionem et inslitucionem facient sine
dolo. Dabuntur etiam dicti duodecim modii siliginis de quibusdam bonis in Rincgenberg
sitis, que fuerunt Heinrici de Colonia, et de bonis quibusdam in Swebechenheim sitis, que
fuerunt Heinrici de Utzingen, emptis cum dicta pecunia per magistros dicti hospitalis, n
et insuper universa bona ipsius hospitalis et ipsum hospitale ac magistri ipsius pro tem-
pore pro dictis duodecim modus dandis perpetuo duabus mulieribus successive instituendis
erunt presentibus litteris obligati. Et ipsi magistri in animas eorum et sicut deo de hoc
reddant rationem sollicite precavebunt, quod nullus defectus fiat per ipsas mulieres in vigi-
lando et necessaria infirmis ministrando et in dictis duodecim modus siliginis nomine precii 20
eis dandis, et quod predicta omnia de nostro consensu statuta et ordinata perpetuo inviola-
biliter observentur. Super quibus omnibus Heinricus dictus Cluphel, scultetus Spirensis, ex
debito sui officii dedit hos in festes, Bermannum et Gotschalcum ad Barbam, avium magis-
tros, Sigelonem Pullum, Syfridum Retschelin, Johannem de Rorhus, Bernhohum de Corona,
Fritzonem Eppen, Johannem Cranich, Voltzonem in saltzhofe, Knoltzonem, Marquardum 25
Lambesbuch et Heinricum de Colonia consules, et alios cives Spirenses fidedignos. Et nos in
maiorem evidenciam et robur omnium premissorum duo instrumenta unum tenorem conti-
nencia super hiis confecta, quorum unum hospitale et civitas aliud reservabunt, nostre civi-
tatis ac ipsius hospitalis sigillis duximus roboranda. Datum anno domini MCCLXXX
sexto, mense septembri. 30

1286 Dec. 6 Speyer. 158.

König Rudolf befiehlt der Speyerer Judenschaft, die von dem Erzbischof Heinrich
von Mainz und dem Grafen Eberhard von Katzeneinbogen hinsichtlich der Güter der
ausgewanderten Juden zu treffenden Anordnungen in ieder Weise zu unterstützen.

Orig. im ÄRA zu München, pgi.; das auf der Rückseite aufgedrückte Siegel ist abgesprungen. 35
— Gedruckt bei Sehunck, Cod. Dipl. 122. Vgl. Böhmer, Reg. Rud. 903.

Rudolfus, dei gracia Romanorum rex semper augustus, iudeis Spirensibus uni-
versis graciaoi suam. Sub obtentu gracie noslre districta vobis precepcione mandamus,
precise volentes, quatinus venerabili H., archiepiscopo Maguntino, principi archi-
cancellario et secretario noslro carissimo, et nobili viro E., comiti de Katzenellen- 40
bogen, fideli nostro dilecto, in hiis que super profugis iudeis et bonis eorum, qui
 
Annotationen