Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
ANHANG V. 487

eterne glorie preparare, ego Dietmarus in Spirensi theloneo exercitatus, subtilizatus, veraciter
eruditus a primis adolescentie rudimentis profiteor veridice proponendo, etiam cives Spirenses
meos sequaces sub attestacione mee anime informando, quod istum thelonea Spirensia habent
cursum et tenentur accipi in hunc modum :
5 A quadriga, a biga vel ab equo onustis civitatem Spirensem intrantibus nulluni theloneum

requiratur, exceptis hiis qui vadunt ad nundinas Francienarum, que si apud nostram trans-
ierint civitatem, de quadriga IUI denarii, de biga II tantummodo persolvantur. De equo
onusto penitus nichil detur. Redientes autem de Francia si portam Reni transierint, quadriga
sex, biga II denarios dare debet.

10 Si quadriga magna, canzwagen vulgariter nominata, Renum apud nos voluerit pertrans-

ire, quotquod habuerit ultra sex equos, de quolibet illorum denarium I dabit. Si precesserit
usque Hüsen, non nisi sex ab eo denarii requirantur, si autem hie transierit, nautis preter
verum theloneum sex denarios dare debet. Si biga hie transierit Renum vel usque Hüsen
precesserit, denarios tantummodo duos dabit.

15 Si quadriga vel biga vel equus onustus per Wormatiam veniant civitatem, undecumque

locorum sint, hie precedentes nichil penitus dare debent, nisi sint honusta allectibus sive
sale, si vero hiis oneribus sint onusta, quadriga IUI, biga II, equus vero I denarios dare
debet, quocumque vadum voluerint pertransire.

Si civis Spirensis cum quadriga vel cum biga vel cum equo onustis onere qualicumque

20 Renum apud nos voluerit pertransire, de quadriga II, de biga I, de equo similiter I denarios
dare debet, in cuius reditu nichil ab eo penitus requiratur. Sed si precesserit usque Hüsen,
nichil ab eo penitus est solvendum, nisi sale vel allectibus sint onusta, de quibus medietas
thelonei requiratur.

Siquis civium Spirensium proprias res Renum transvehat propriis navibus vel conduetis,

25 ab eodem nichil penitus requiratur.

Siquis civium res extraneas pro precio presumeret transmeare, teneretur theloneario III
libras Spirenses vadiare.

Siquis civium sal mensurat vel mensurare iubet, allectia numerat vel numerare iubet,
ab estuario et proprie ab illo loco qui rinna vulgariter nominatur usque ad vadum Reni,

30 theloneario III libras Spirenses vadiabit.

Item quicumque civium aut extraneorum salem duxerit usque Bischofeswilre et hoc
ibidem vel infra deposuerit, de quolibet modio obolum I dabit. Si autem extraneus res alias
duxerit qualescumque, de annona dabit de quolibet modio obolum I, de vino vero de quolibet
fundo vasis denarium I dabit, de duobus scobis ferri obolum debet dare. Item cum cives

35 Spirenses per totam suam dyocesim ab omni theloneo sint exempti, tarnen ipsi cives pre-

dictum theloneum inter se solvere statuerunt, quando hec nova opida Germersheim, Linc-

genheim, Hohenstat, Cnüdelingen, Niwenburc in civitatis Spirensis dispendium struebantur.

Item quicumque advena viva animalia vel alia bona ex ista parte loci illius cui vulgo

dicit heidehthebruege vendiderit, reus est thelonei civitatis.

«o Item quicumque advena res suas in navim alieuius nostri coneivis infra ripam Angelache

et ripam fluentem Juthenheim deposuerit, theloneum statutum de ipsis rebus nichilominus
dare debet. Item quicumque nostri coneives ernennt annonam erga rusticos de Hockenheim
vel de Enselnheim vel quiequid emerint ab eisdem, et quod ad naves proprias vel conduetas
venditores id debeant presentare, nulluni inde theloneum solvere tenebuntur. Rusticus de

45 Hockenheim de quadriga vel biga onustis onere qualicumque Renum transeunte de quadriga
denarium et de biga obolum dare debet. Et in die Jovis in cena domini quelibet domus ville
dabit IUI ova et dimidium, et in festo Thome apostoli pullum unum. Item quicumque Swevus
 
Annotationen