Miethke, Jürgen / Lutzmann, Heiner [Editor]
Die Rektorbücher der Universität Heidelberg (Band 2, Heft 1-2): 1421 - 1451 — Heidelberg, 2001-2003

Page: 226
DOI Page: Citation link: 
https://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/miethke2001/0228
License: Public Domain Mark Use / Order

0.5
1 cm
facsimile
fol. 81r Gerhard von Hohenkirchen

super singulis punctis, in quibus non erat concordia, habeant deliberare et
iuxta pluralitatem vocum concludere etc. Eciam in eodem folio habetur,
quod in eleccione rectoris, cum magistri et doctores non possent concor-
dare, tum singuli doctores cum tribus de facultate artium deputatis rectori
pro consiliis dandis haberent eligere. Eciam in principio eiusdem folii xxm
per expressum immutatur statutum, quo pridem solus magister artium in
rectorem erat eligendus, et statuitur, ut deinceps inter omnes doctores et
magistros eligatur etc.

[1429 Dezember]
10 ^Rectoratus magistri Iohannis de Riehen

Anno domini m° cccc xxix in vigilia saneti Thome apostoli [20. Dezember]
facta plena congregacione magistrorum et doctorum per iuramentum in ca-
pella beate virginis super eleccione novi rectoris per venerabilem dominum
doctorem in medicina magistrum Gerhardum de Honkyrch pro tunc recto-
15 rem universitatis Heydelbergensis concorditer nemine discrepante electus
fiüt in rectorem magister Iohannes de Riehen sacre theologie baccalarius,
in cuius rectoratu acta sunt infrascripta.

Anno domini m° cccc0 xxix0 in die vicesima oetava decembris magister
Gerhardus de Honkirch doctor in medicina rector immediate precedens

20 fecit computum de omnibus reeeptis et expositis in rectoratu suo mihi rec-
tori presenti et omnibus hincinde computatis et defalcatis remansit magister
Gerhardus prefatus obligatus universitati xix florenis ii solidis denariorum
viii denariis, de quibus pro uno floreno dedit unam mitram nigram pro
pignore et pro duobus florenis cum medio, quos nondum levavit, nomina-

25 vit mihi rectori presenti personas obligatas. De residuo ad statim satisfecit
mihi rectori presenti in presencia magistri Nycolai Ottonis in theologia,
magistri Ottonis de Lapide in iure canonico professorum, magistri Iohan-
nis de Bruxella sacre theologie baccalarii decani facultatis arcium, magistri
Iohannis Galli licenciati in decretis, magistri Iohannis de Mechlinia sacre

30 theologie baccalarii et magistri Heinrici de Lympurg et pedelli predictum
computum approbancium.

i)

Handw. A

226
loading ...