Miethke, Jürgen / Lutzmann, Heiner [Hrsg.]
Die Rektorbücher der Universität Heidelberg (Band 2, Heft 1-2): 1421 - 1451 — Heidelberg, 2001-2003

Seite: 451
DOI Seite: Zitierlink: 
https://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/miethke2001/0460
Lizenz: Public Domain Mark Nutzung / Bestellung
0.5
1 cm
facsimile
Johann von Risen fol. 1661

mem excessum atque forefactum per eum commissum et perpetratum, de
quo nobis ac universitati prenominate delatus et occasione eiusdem exces-
sus in valvis ecclesiarum publice per patentes nostras litteras citatus extitit,
sed nequaquam per se vel procuratorem eius comparuit aut se excusa-
vit quovismodo, a singulis libertatibus,g) gremio, proteccione et consorcio, 5
immunitate et privilegiis dicte nostre universitatis exclusimus et resecavi-
mus ac excludimus et resecamush^ nee non ipsum exclusum presentibus
denunciamus. In quorum testimonium sigillum rectoratus1^ predicte uni-
versitatis presentibus est apressum. Datum anno domini m° cccc0 xl° die
nona mensis octobris. 10

[166r] J^Nota anno quo supra circa festum Margarete [13. Juli] fuerunt 3S
studentes aecusati, videlicet Theobaldus de Wisenburg

Nota anno quo supra circa festum Margarete tres studentes, videlicet Theo-
baldus de Wisenburg, Iohannes de Altheim et Iohannes Stael de Gersbach
propter sua demerita fuerunt puniti hoc modo, nam die Arnolfi episcopi, 15
hoc est feria 2a proxima post Margerete [18. Juli], Theobaldus et Iohannes
Stael prescripti iuraveruntk^ in duobus annis dominicam proximam imme-
diate sequentibus1^ locum istum non intrare et a feria 2a predieta usque
ad dominicam iam taetam, si remanserint,m) Theobaldus iuravit, alteri per
iuramentum iniunxi, non offendere quemquam. Insuper eosdem per duos 20
annos predictos ex sentencia doctorum et certorum aliorum a privilegi-
is universitatis exclusi, quam exclusionem in valvis ecclesiarum dominica
predieta faetam prout videbitur infra.

Item Iohannes Altheim consimili pena erit puniendus, sed illam distuli ex
consilio predictorum ad mensem a tempore, quo sie sentenciatum est, hoc 25
est a crastino divisionis apostolorum [16. Juli] ineipiendo, quo mense lap-
so punietur sive hie fuerit sive11^ non. Iste inducie erant eidem date pro
tanto, quia recesserat et promiserat rectori infra mensem a die divisionis
apostolorum computando suis creditoribus, presertim hiis, qui eum ar-
restarunt etc., satis velle facere. Ne ergo occasionem racione exclusionis 30
sumere posset non solvendi, placuit differri et0^ post mensem predictum
eandem infligi.J)

Nota illud, quod supra deletum est, reperitur in tercio rectoratu magistri
Nicolai de Wachenheim sacre theologie professoris.p)

g)folgt ge gestr. A h;]folgt a gestr A l)folgt sep gestr. A })~^gestr. A k)folgt a dominica
proxima futura usque gestr. A x)folgt non gestr. A ^folgt iurav iniunxi eis gestr A ^folgt
si gestr A o)folgt fco gestr A v)Rest der S. frei A

451
loading ...