Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Pritius, Johann Georg; Johann Friedrich Gleditsch [Hrsg.]; Hofmann, Carl Gottlob [Bearb.]
Introdvctio In Lectionem Novi Testamenti: In Qva, Qvae Ad Rem Criticam, Historiam, Chronologiam, Geographiam, Varias Antiqvitates, Tam Sacras Qvam Profanas, Pertinent, Breviter Et Perspicve Exponvntvr — Lipsiae: In Officina Io. Frider. Gleditschii, 1764 [VD18 10922199]

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.48410#0320
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
2^6 DE LINGVA AVTHENTICA N. T.

CAi?.XXI.

Cur Graeca
lingua Λ7. T„
[criptum.

vernacula; aptissima visa diuinae est prouidentiae, quae
ad diuina mysteria cum mundo communicanda adhibe-
retur. . >ed de vno et altero libro disceptatur, anilla
quoque lingua fuerit proditus.
Cur ergo Deus Graecam potislimum linguam elegit, cum
Noui Teitamenti libros a viris condi vellet?
Recle respondet Pritius, vnam, faltem praecipuam, causam
fuiise linguae Graecae vniuerfalitatem. Vti enim hodie
nulla fere regio, nulla terra, quae linguam Gallicam et La-
tinam ignoret ;sic tempore Apostolorum Graeca lingua
adeo vniuersalis erat, vt non modo ciues honesfiores, sed
et infima plebs eam amaret, intelligeret. Testis est Cice-
ro inOrat. pro Archia poeta, c. io. Graeca leguntur in
omnibus fere gentibus, latina fuis finibus, exiguis Jane, con-
tinentur. Idem confirmat Seneca in consolat. ad Heluiam,
c. 6. Quidfibi volunt in mediis barbarorum regionibus Grae-
cae urbes? quid inter Indos Perfasque Macedonicus fertnol
Scythia et totus Ule ferarum indomitarumque gentium traffus
duitates Achaiae, Ponticis impofit as litor ibus ojlentat. Lucu-
lentus quoque eit locus in luuenali, sat. XV.
Nunc totus Graias habet orbis Athenas,
Immo vero, aegre tulit Juuenalis, quod lingua Graeca infi-
mam quoque Romae plebem, feminas puellasque occupa-
verit : satyr. VI.
- - Quid rancidius, quam quod fe non putat vlla
Formojam, nifi quae de Tfca Graecula fadta esi.
De Sulmonensi mera Cecropis? omnia graece,
Cum sit turpe magis nofiris ncfdre latine.
Si quaeras, vnde haec vniuersalitas s. celebritas linguae
Graecae sit deriuanda, non ineptiunt, qui vitlorias Alexan-
dri M.siue monarchiam Graecam allegant. Verismile au-
tem est, iarn ante Alexandrum artes Graeciae, potissimum ar-
tem. musicam, architefturam, comicam, aliasque propinquis
Gentibus innotuiise. Quum posthac rerum summa eslet
penes Romanos, superba haec Romuli gens politissimos
inores Graeciae, artes eiusdem elegantislimas, adeo adama-
vit, immo fere imitata est, vt Graecia, etii a Romanis sub
iugum misla, ipsis tamen Romanis tacite imperaret. Nemo
Romae tam nobilis erat, qui non filium suum Athenas tan-
quam ad bonam mercaturam mitteret: nemo, qui non Atti-
cam morum facilitatem atque suauitatem imitaretur. Eru-
diti paene omnes 'Graeciam admirabantur, oratores De-
mostheuem et llbcratem , poetae Homerum, Heiiodum,
Pindarum,
 
Annotationen