Overview
Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Verein für Nassauische Altertumskunde und Geschichtsforschung [Hrsg.]
Annalen des Vereins für Nassauische Altertumskunde und Geschichtsforschung — 29.1897/​1898

DOI Artikel:
Otto, Friedrich: Clarenthaler Studien, [1]
DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.70476#0208
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
201

ciam nostram pervenit, quod tarn dilecte in Christo filie Abbatissa et Conventus
Monasterii sancte Clare in Clarendayl prope Wysebaden ordinis eiusdem sancte
Maguntin. diocesis, quibus ut asseritur licet habere proprium in communi ex
indulto sedis apostolice speciali, quam ille, que in monasterio ipso easdem pre-
cesserunt, decimas, redditus, terras, vineas, possessiones, domos, casalia, grangias,
iura, iurisdictiones et quedam alia bona ad dictum monasterium spectantia, datis
super hoc litteris, confectis exinde publicis instrumentis, interpositis iuramentis,
factis renunciacionibus et penis adiectis, in gravem ipsius monasterii lesionem
nonnullis clericis et laicis, aliquibus eorum ad vitam, quibusdam vero ad immo-
dicum tempus et aliis perpetuo, ad firmam vel sub censu annuo concesserunt,
quorum aliqui dicuntur super hijs in forma communi a sede apostolica confir-
macionis litteras impetrasse. Quia vero nostra interest super hoc de oportuno
remedio providere, discrecioni tue per apostolica scripta mandamus, quatenus
ea que de bonis ipsius monasterii per concessiones huiusmodi alienata inveneris
illicite vel distracta, non obstantibus litteris, instrumentis, iuramentis, renuncia-
cionibus, penis et confirmacionibus supradictis, ad ius et proprietatem eiusdem
monasterii legitime revocare procures, Contradictores per censuram ecclesiasti-
cam appellacione postposita compescendo, Testes autem, qui fuerint nominati,
si se gratia, odio vel timore subtraxerint, censura simili appellacione cessante
compellas veritati testimonium perhibere. Datum Avinione Idibus lunii Ponti-
ficatus nostri Anno Quarto.
Bleibulle nicht erhalten.
Auf der Rückseite: Urban der V gebuth dem dechent zu sant Gaogolff
zu Mentz wieder zu bringen alle uwere gutter undt freyheyt die von uwerem
closter verändert synt. Saec. XV.
Und: Papst Urbani Befelch an Bischof zu Mayntz, das [er] den Closter
frawen zu S. Clären wieder zu Ihren verkommen u. veralienerten
guttern helffe. Saec. XVI.
 
Annotationen