Cartier, Gallus ; Veith, Ignaz A. [Oth.]; Veith, Franz Anton [Oth.]
Series Sublimium Disciplinarum Et Sacrarum Scientiarum: Viris Ecclesiæ Ministerio Deputatis Utilium Et Necessariarum In Commodum Et Utilitatem Quorumlibet Monasteriorum Et Virorum Ecclesiasticorum Ex Probatissimis Celeberrimorum Nostræ Ætatis Theologorum ... Necnon Philosophorum Operibus Concinnata Ac Digesta ... Et in Quatuor Partes Distincta ... (Pars 3): Complectens (I.) Institutiones Jurisprudentiæ Canonico-Civilis ... (II.) Collegia Juris Canonici ad V. Libros Decretalium Gregorii IX. ... (III.) Institutiones Imperiales ... (IV.) Delineationem Pandectarum ... Accedunt Exercitationes Juris Utriusque ... — Augustæ Vindelicorum: Sumptibus Ignatii Adami & Francisci Antonii Veith Bibliopolarum, 1758 [VD18 90796357]

Page: 19
DOI Page: Citation link: 
https://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/cartier1758bd3/0027
License: Public Domain Mark Use / Order
0.5
1 cm
facsimile
Cap, 111. De Jure Civili & ejus partibus.

clarationibus uti solet hoc verbo cenjemus
vel cenfet Congregatio , quod idem est ac
existimat. Atqui isto loquendi modo tan-
tum declaratur opinio, non vero fertur
Lex. Ergo.
Resp. neg. ant. ad ejus prob. dicimus,
quod verbum cenfere juridice idem signi-
ficet ac decernere , siatuere , prcecipere,
prohibere , £&?,’!. 1i1. fF. de v.S.
Inst. imo. Si hte Declarationes fer-
rentur per modum Legis, sibi invicem
contraria? esse non deberent; nam Leges
libi invicem contrarias esse non oportet.
Atqui multae circumferuntur Declaratio-
nes Cardinalium sibi invicem contrariae.
Ergo.
Resp. Minorem esse veram de iis De-
clarationibus , quas afferuntur sine au-
thentica forma ; secus dicendum de iis,
quae in authentica sorma visuntur.
Inst. ado. Si hujusmodi Declarationes
vim habent Legis , tunc sunt authenti-
cae, & nullatenus improbari aut damnari

19
poliunt. Atqui hujusmodi Declarationes
damnatae sunt a Summis Pontificibus, ut
testatur Zypaeus Confult. Canon. 1. tit.
de eltcs. Ergo.
Relp. Cenluram illis solummodo De-
clarationibus inustam esse, quae absque
authentica forma circumferebantur , &
tanquam supposititiae deprehensae sunt.
Inst. ;tio. Ad rationem Legis neces-
sario requiritur promulgatio. Atqui De-
clarationes Cardinalium non solent pro-
mulgari. Ergo.
Resp. Disi. maj. Ad rationem Legis,
quae jus novum condit, necessario requi-
ritur promulgatio , conc. Ad rationem
Legis, quae tantum jus jam antea condi-
tum explicat , requiritur promulgatio ,
ne^.maj. Porro Declarationes Cardina-
lium , cum non sint extenlivae, sed solum
comprehensivae, non condunt Jus novum,
sed ante jam conditum & promulgatum
explicant; nec proindd indigent pro-
mulgatione.

Caput III.
De Jure Civili & ejus panibus, (i)

Dllobus praeiens Caput conclu-
dimus , in quorum primo de de-
finitione & dlvisione Juris Civi-
lis ; in secundo vero , de illius partibus
disseremus.
§. I.
De Desinitione & Divisione Juris
Civilis.
Jus Civile secundum Justinianum ( s )

dicitur zd, quod Magistratus, populus, vel
Civitasfibi conftituit. Insi.t.§. i.dejur.
N. G. & C. Sed videtur hic Jus Civile
Municipale definiri, non autem Jus Ci-
vile in communi. Jus igitur Civile in ge-
nere sumtum definiri porest, quod sit Jus
pofitivum auEloritate Principis vel Magi-
firatus Jacularis conditum, ad reEtam Rei-
publica Civilis gubernationem, pacem &
Calutem temporalem immediate ordinatum.
C 2 Hodie-

(r) Vid. Tom. 3. Traft. 2. p. 2. c. 3. . ,
£ 5) Justinianus Sabatii ex Vigilantia Juslini Senioris Imperatoris sorore filius: primum
ab hoc Imperatore Nobilissimi titulo decoratus, & postmodum 1. Apru. 527. Jz-
sar & Augustus renuntiatus, eidem post mentes aliquot in Imperio successit. Coi*
ledione Juris Romani celebris. Subipsius au£loritate a.n. 522.. editus fuit Codex,
qui Juffinianeus dicitur, quem an.534. denuo emendari curavit- an. 533. Digesta
scu Pandens » tiun Institutlones, denique an. 541. Novella? prodierunt.
loading ...