Cartier, Gallus ; Veith, Ignaz A. [Oth.]; Veith, Franz Anton [Oth.]
Series Sublimium Disciplinarum Et Sacrarum Scientiarum: Viris Ecclesiæ Ministerio Deputatis Utilium Et Necessariarum In Commodum Et Utilitatem Quorumlibet Monasteriorum Et Virorum Ecclesiasticorum Ex Probatissimis Celeberrimorum Nostræ Ætatis Theologorum ... Necnon Philosophorum Operibus Concinnata Ac Digesta ... Et in Quatuor Partes Distincta ... (Pars 3): Complectens (I.) Institutiones Jurisprudentiæ Canonico-Civilis ... (II.) Collegia Juris Canonici ad V. Libros Decretalium Gregorii IX. ... (III.) Institutiones Imperiales ... (IV.) Delineationem Pandectarum ... Accedunt Exercitationes Juris Utriusque ... — Augustæ Vindelicorum: Sumptibus Ignatii Adami & Francisci Antonii Veith Bibliopolarum, 1758 [VD18 90796357]

Page: 28
DOI Page: Citation link: 
https://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/cartier1758bd3/0036
License: Public Domain Mark Use / Order
0.5
1 cm
facsimile
Insiitutiones Jurisprudentia Canonico- Civilis &c.
Caput V.
De Locis argumentorum Legalibus.

LOcos hic appellamus sedes quas-
dam ac promptuaria, £ quibus ad
res consirmandas refellendasve
necessaria vel probabilia ducuntur argu-
menta, Eorum autem notitia Juris Can-
ditatis non solum utilis , sed sumrnti ne-
cessaria esi.: proinde opera pretium ar-
bitramur , hic pracipuos ac in usu sre-
quentiores attexere. Sunt autem se-
quentes :
I. A genere ad speciem valet argu-
mentum si procedatur negative ; a quo-
cunque enim removetur genus, remo-
vetur & quaslibet species ejus. Textus
gst notabilis in L. Si caufa C. de Tr ansa si.
Hoc argumento utitur Baldus in c. i.
de probibit, Feud. alien. per feder, circa
finem principii , ubi dicit, quod , si
mulier prohibetur per statutum donare,
non possit etiam donare mortis causa ;
quia a quocunque removetur genus , ne-
cesTe est , ut & quxlibet species remo-
veatur.
Diximus negative; nam affirmative
non procedit argumentum a genere ad
speciem, quemadmodum ipsimet norunt
Dialedici; non enim , inquiunt, ex eo
quod dicatur , efi Spiritus, sequitur,
ergo efi mens humana.
II, A specie ad genus , modo huic
insit species , valet argumentum, non e
converso, L. Si quid. fi. Interemtum ff.
de Legat. 2. Itaque si dicatur efi mu-
tuum, sequitur, ergo efi creditum; non
C contrario , efi creditum , ergo efi mu-
tuum ; nara potest esse depofitum' vel
commodatum.
III* A toto ad partem procedit ar-
gumentum, nisi a Jure aliud sit de toto,
& aliud de farte dispositum. Sic post

litem contestatam potest in parte detrahi
a libello ; quia si licet in toto , multo
magis valebit in parte. Ita decidit
JLanfrar, in repet. C. Quoniam contra
falfam in materia repet, circa fin. de
probat.
Diximus , nisi d Jure aliud de toto,
& aliud de parte fit difpofitum. patet id
in Conservatore , id est, in eo, qui da-
tus est Judex ad defendendum aliquos a
manifestis injuriis, qui licdt non possit
vices suas in totum alteri committere ,
potest tamen committere citationem &
denuntiationem sententi®, C. sin. fi. Pi-
ces. de ofiic. Deleg. in 6,
IV. A parte ad totum etiam proce- 90
dit argumentum , modd sit eadem ratio
utriusque ; unde sicut Capitula Ecclesia-
rum Coilegiatarum non vocantur ad
Concilia provincialia , sic nec de Jure
vocanda sunt ad generalia. Ita speciali-
ter definit Panormitanus in sua Disputa-
tione, qu® incipit Epificopus.
V. Ab exceptione ad regulam valet 91
argumentum , ita nempe , ut regula lo-
cum habeat in omnibus casibus, qui sunt
de regula , nec ab ea sunt excepti ;
exceptio quippe in casibus non exceptis
firmat regulam , L. Nam quod liquidi 4.
fi. fin. de pen. legat, ubi Paulus ait: Si
cui penusjegata sit prater vinum , om-
nis prorsus penus legata videtur prater
vinum (eu excepto vino. Si tamen in-
de lequeretur ablurdum , aut conslaret
de alia disponentis mente , tunc regula
per exceptionem non restringitur , &
per consequens argumentum non proce-
deret , Arg. L. Scire oportet. aliud
ff. de excujat. tutor. L. Continuas.
Cinn ita in fin. ss. de verb. oblig.
loading ...