Friedländer, Ernst
Ostfriesisches Urkundenbuch (Band 2): 1471 - 1500 nebst Nachträgen und Anhang — Emden, 1881

Blatt: 786
DOI Seite: Zitierlink: 
https://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/drwOstfrUrkunde1881/0796
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen Nutzung / Bestellung
0.5
1 cm
facsimile
786

prietatem meam in agris, silvis et de pratis ad 20 carradas fem in loco nuncupato Wictultingafurt,
in pago Wironi et Celti (?). — Ego Altfrit tradidi ad s. Bonifacium portionem hereditatis mee in
locis nuncupatis Wird et Sasheim. — Ego Hera, filia Habonis, tradidi ad monasterium s. Bonifacii
bona mea: in insula Ganü 4 hubas, in Fardincheim 10 pedes, cum mancipiis 20. — Ego Isanbald
et uxor mea Sigibiren tradidi s. Bonifacio proprietates meas2) in villa Brocenlar, in pago qui
dicitur Nuira; hoc est quod damus: terre arature, quantum 40 modus conseri potest; in pratis
vero 40 carradas fem, totum et integrum cum familiis et possessionibus et prole eorum. — Ego
Dietmar tradidi ad s. Bonifacium terram iuris nostri in villa Sutdorf, in pago qui dicitur Mecinga,
cum oranibus rebus mobilibus et immobilibus, pratis, agris, silvis, aquis, domibus, familiis et eorum
rebuß. — Ego Hunbertus tradidi ad s. Bonifacium quicquid mihi in regione Frosonum (!), in pago
Wisaha, mei reliquere parentes in hereditatem cunctamque meam possessionem, hoc est in terris,
agris, pratis, pascuis, silvis, aquis, domibus ac familiis,

2. Ego Tetta trado s. Bonifacio in regione Fresonum in locis his: id est in Getolfeim, in
Texalmore pascua 14 pecoduiu (!) et alia multa. — Ego Wolfraban trado s. Bonifacio ad Fuldense
monasterium terram iuris mei in pago Tochingen, in villa que dicitur Waltheim, quinque boum
terram cum Omnibus possessionibus et familiis meis et prole eorum. *) — Ego Gerbraht tradidi s. Bo-
nifacio ad Fuldense monasterium quicquid proprietatis habui in his locis: id est in Austmora et
in Adingamamora, totum et integrum traditum esse volo sancto martyri Bonifacio. — Ego Albericus
de pago Mosao trado s. Bonifacio res, quas dedit frater meus Rudinc, id est portionem domini mei
Helgrici et domina mea Agnes suam mihi tradidit portionem. Hoc est quod trado s. Bonifacio in
pago Masao iuxta flumen More, in villa nomine Blaricge: domum scilicet unam bonam cum casis
et curte magna ac suis adiacentiis, et in alia villa Walaren pomerium et pratum et 11 mansos
et dimidium cum mancipiis supra sedentibus et aliis numero 46. — Ego Albrih trado s, Bonifacio
ad Fuldense monasterium terram pascualem quatuor boum in loco Ositanbretana cum c^teris rebus
meis. — Ego Albricus trado s. Bonifacio bona mea in pago Fedgretgewe, in villa Friagana, terram,
quam mihi tradidit raater mea, et in villa Donehusen unam aream cum ß mancipiis et prole
eorum. — Ego Deodredus gratia Dei coiues trado ad s. Bonifacium partem hereditatis mee in
villa, que dicitur Antlida, terram 30 duorum pecorum pascualem. Et in alio loco in villa, que
dicitur Federvurt, terram 28 pecudum pascualem; in tercio loco in villa, que dicitur Creslinge,
10 pecudum pascua, et insuper terram arature sufficientem ad hec cum mancipiis et cultoribus
agrorum 30 numero. — Ego Reginmunt dono ad s. Bonifacium in Fuldensi inonasterio in pago
Ostrahe in his 5 villis, id est in Sibinwerde, in Fatruwerde, in Bintheim, in insula que dicitur
Ambla et in villa Tunuwerde, quicquid proprietatis habeo in terris, silvis, campis, aquis, domibus,
edificiis. Similiter autem et in villa, que dicitur Longonmor, unum servum nomine Tetilo cum
uxore et filiis, cum sua huba et cum omni possessione sua.

3. Ego Folcrih trado s. Bonifacio quicquid in locis istis hereditatis vel proprietatis habeo,
id est in Mure 20 virgas de terra arabili, et in Kinheira et Trilant et Finfluze et in Sibenvurde
pascua 13 boum et in Tumfurte equalem portionem partis prioris, id est in terris, silvis, pratis,

*) Orig. proprietataes uiaeas.

3) et prole eorum späterer Zusatz.
loading ...