6s.
AD GREGORIVM DE
CIMVM TERTIVM PON-
TIFICEM ROMANVM,
NVMERO IX.
Z Aternum omnino tuum animum, Pontifex Gre-
ä gori, & tali præſule dignum, ex Epiſtola tua co-
gnoui: Primùm quod ſuſpicionibus non temere
Alocum dare, neque ſiniſtris rumoribus, de meis
inſtitutis ſparſis, fidem adhibere voluiſti. Si
enim accuſare ſufficeret, quiſnam maleuolorum
infıdias, fœcundiſsimo hoc præſertim culpæ ſe-
culo, quo optimi quique ab omnibus inuidiæ ven-
effugete poſſet? Deinde verò patrium vereque
Apoſtolicum illud eſt, ad conſtantiam, in fide integritatem, & di-
ſeiplinam inmoribus, denique ad Eccleſiæ Apoſtolice, Catholicæ &
Orthodoxæ obſeruantiam hortari, & de ingentibus ac ineuitabilibus
periculis præmonere, quæ eos manent, qui rebus nouis aut ſuis libi-
dinibus ſeruientes, ex Eccleſiæ Apoſtolicæ ſocietate fese ſubducunt.
Meas igitur partes eſſe video, vt tam paternæ & tam ſanctæ admo-
nitioni obtemperem, iuxta illud Salomonis Prouerb. i5. Qui abij-
cit diſciplinam deſpicit animam luam: Qui autem acquieſcit admoni
tioni, poſſeſſor eſt qprclis. Et fateor ego quidem, me remiſ
ziùs fortaſsis
& languidiùs ea agentem, quæ ad anima meæ ſalutem, conſcien-
tiæ tranquillitatem, Apoſtolicæ CatholicæEccleſiæ dignitatem, &
Dei gloriam pertinent, non parum tuis literis excitatum, & exper-
gefactum, fuiſſe vt omnibus diſsimulationis integumentis euolutus,
ſicut tua Epiſtola piè monet, animum & ſenſum meum aperiam &
declarem, cogitemque quid Deo, qui me ad fablimem iſtum gra-
tum euexit, quid Eccleſiæ Apoſtolicæ, quid patriæ, quid puplicæ vti-
litati, quid mihi ipſi debeam. Veritsima quippe, & memorabilis
eſt magni illius Aurelij auguſtini commonefactio, quæ citatur di-
ſtinctione 83. can, 2. Neminem videlicet in Eccleſia Dei plus nocere
quam