Vas cum aqua benedicta, pro aspersione in ingressu et egressu fide-
lium, prope limen, intra tamen ecclesiam statuatur, quae singulis diebus
Dominicis renovata, vetus in sacrarium, aut per ecclesiam effundatur.
Trabes, frumenta, merces, resque aliae profanae, etiam in scriniis,
valisis/ vel doliis, non asserventur in ecclesia, nisi forte id fabricae, belli
aut incendii necessitas postulet; qua cessante, curet ea statim amoveri
inde parochus.
Extruatur etiam porticus ante ostium ecclesiae, quae exorcisaturo bap-
tisandos, vel introducturo puerpetas parocho, pauperibusque patentibus
eleemosynam, pro receptaculo deserviat.
Caemeterium sit septum et clausum, ne brutorum incursionibus pateat,
nullaeque sint in eo immunditiae lignorumque strues, aut caementorum
acervi, sed et frutices ac vriticae, si quae excreverint, succidantur, arbores
tamen, obtuendam a circumvicinis incendiis ecclesiam, sini et plantari
poterunt, dum modo luminibus templi propinquitate sua non officiant.
Sit etiam ossarium separatum a parietibus ecclesiae, in quod ossa
mortuorum congerantur, feretrumque pro deportandis ad sepulturam
cadaveribus.
Campanae non appendantur in trabibus parieti ecclesiae adnixis, sed
sublimes in campanili erigantur, sintque benedictae, et aliqua illarum quo-
tidie, in ortu et occasu soiis, pro signo Salutationis Angelicae, pulsetur.
DE SUPELLECTIU SACRA
Habeantur etiam in qualibet ecclesia, albi, rubri, viridis, ac violacei et
nigri coloris, convenientia splendori, ac redditibus eius, altarium, sacer-
dotum et Ministrantium illis, ornamenta, ut antependia, pallia, casulae,
dalmaticae, stolae, manipularia, cingula, mappae, albae, amictus, altaria
portatilia, cruces, patinae, calices, vela pro eisdem, corporalia cum bursis
suis, pallae, purificatoria, urceoli pro vino et aqua, pelviculae pro lavandis
ad altare manibus et manutergia, pulpita seu pulvinaria pro missali, cam-
panulae, thuribula, navicellae, candelabra, caerei, superpellicea, vexilla,
vasculum cum plumbo pro servandis hostiis, atque instrumenta ferrea pro
pinsendis et formandis eisdem. Quae si ob tenuitatem proventuum eccle-
siae, non habebit unde provideat parochus, recurrat ad opem fidelium
praesertim patronorum, suadeatque, ut quemadmodum cultum et nitorem
domus quisque suae amant, ita ecclesiae, in qua nati sunt ex aqua et Spiritu
141