Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten
Overview
loading ...
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
8o

I. Anhang. Die Saturnlexte des Abu Ma'sai u?id des Ibn Esra

sunt alkasat, id est kida et cassuralhose, que sunt ligrji cortices et
aselika et almia, id est nathalis. Pannorum siquidem sclavina et pan-
nus laneus, tapetum omnisque pannus densus. Et hominis nature vel
moris ipsius pars est meditatio, verborum paucitas, calliditas, mors,
solitarium fore et extraneum ab aliis hominum, ipseque conatur illos
vincere et ut extorsionem agat atque discordiam, firmus in suo verbo,
longe cogitationis, sapiens in consciliis (! ) et dei obsequio, subtractor
puerorum. Cum duritia ambuians, timorosus et dubitans. Et omnino ei
deceptio inest fixa. Cuius quidem utilitas est modica, nocumentum vero
grande. Eiusr quoque est terram colere et navigare, metalla suffodere,
reposita querere ac fodere lucrarique ex rebus mortuorum et in omni
eo, quod est annosum. Et eius artificium est omne laboriosum pluri-
mum et valoris modici omnesque operationes vilipense, ut lapides in-
cidere et puteos purgare atque omne artificium sordidum. Et ipse
denotat patres et avos ac mortuos, fietum, sequestrationem, mutationem,
paupertatem, infirmitatem, vias longinquas periculis expositas. Et in
nullis rebus eius adest utilitas. Et si in hominis natura presignator
extiterit, quod eius est nature, omne bonum exhibebit. . . .

Et eius de corpore hominis pars sunt ossa, splen, aurisque dextra
locusque superfluitatum atque colera nigra. Et eius sunt infirmitates,
rabies, fatuitas, tremor et iterum separatio et etiam omnimodi icteri-
cie, lepra, podagra omnisque egritudo chronica atque omnis fri-
gida et sicca ab illis causata. Suaque annorum pars est decrepita etas
et vite finis. De partibus autem mundi oriens. De visibilibus color eius
est riiger et pulverulentus. De diebus vero sabbatum. Et ex noctibus
illa, que diem mercurii antecedit. De horis vero eius est prima atque
octava. Litterarum quidem ipsius sunt pe, videlicet p, et haim, vide-
licet y, atque scin, videlicet ss. Sunt et aliqui dicentes itidem etiam
nun. Figurarum vero hee due (fehleti im Dritck). Annorutn autem
maximi ipsius sunt 25, 6; maiores 57; mediocres 43 et dimidi.us; mi-
nores vero 30. Anni quoque partitionis firdarie dicte sunt 11. Eius-
que corporis vi.gor est 9 gradus ante ac tantundem posterius.“
 
Annotationen