Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Panofsky, Erwin; Saxl, Fritz
Dürers "Melencolia I": eine quellen- und typengeschichtliche Untersuchung — Teubner, 1923

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.31125#0130
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
Ausgewählte Kapitel aus Marsiglio Ficinos ,,Libri de vita triplici“ 109

et flores, atque concentus suavesque odores atque sapores. A Luna per
alba et humida et viridia, per argentum atque Crystallum et uniones,
et argentejam Marcassitam. Quoniam vero Saturnus quidem statui et
perseverantiae dominatur, Mars autem efficaciae motus, cogimur non-
nunquam horum quoque gratia ab eis patrocinia postulare, temporibus
videlicet similiter observatis. Ab illo quidem per materias quasdam
quodammodo terreas et fuscas atque plumbeas, et fuscam Iaspidem, et
Magnetem, et Camoinum atque Chalcidonium, et ex parte quadam
per aurum et auream Marcassitam. A Marte vero per ignea rubea,
aes rubeum, sulphurea omnia, ferrum lapidemque sanguineum. Neque
diffidas Saturnum habere nonnihil in auro: Nam propter pondus id
putatur habere. Quinetiam Soli aurum simile, sic omnibus metallis
inest sicut Sol in planetis omnibus atque stellis. Iam vero si quis con-
viceiit Saturnum et Martem natura noxios esse, quod equidem nun-
quam crediderim, tamen his quoque utendum, quemadmodum venenis
nonnunquam utuntur et medici, quod Ptolemaeus in Centiloquio pro-
bat. Proderit ergo quandoque vis Saturni caute sumpta, sicut apud
medicos quae adstringunt atque continent, immo et quae stupefaciunt,
sicut opium et mandragora ; Martis quoque <sicut euphorbium et helle-
borus. Cautissimi vero hac in re fuisse videntur Magi BrachmaneS
Pythagorici, qui cum ob sedulum philosophandi studium Saturni tyran-
nidem formidarent, vestibus albis amiciebantur, Iovialibusque sive
Phoebeis, quotidie sonis et cantibus utebantur, plurimumque sub divo
vivebant. Ubique vero memento per affectum studiumque animi, et
per ipsam spiritus qualitatem nos facillime subitoque exponi Planetis
eundem affectum ac eiusmodi studiium et qualitatem significantibus.
Persaepe rationem igitur a rebus humanis, per otium, solitudinem, fir-
mitatem, per Theologiam, secretioremque philosophiam, supersti-
tionem, Magiam, agric.ulturam, per moerorem Saturno subjicimur; per
civilia et ambitiosa negocia, per philosophiam naturalem communem-
que, per religionem civilem perque leges Iovi; Marti per iram atque
certamina; Soli Mercurioque per studium eloquentiae cantusque et veri-
tatis et gloriae atque sollertiam; Veneri per laetitiam et Musicam et
festiva; Lunae per victum plantis similem. Sed hanc inter hos diffe-
rentiam mente teneto exercitationem ingenii magis publicam atque
amplam ad Solem spectare, privatam vero et artificio mancipatam1
potius ad Mercurium; tum vero Musicam gravem quidem Iovis Sobsque
esse, levem Veneris, mediam vero Mercurii. Similis quoque de stellis
fixis ratio est. Plaec quidem communis humanae speciei regula. Pro-
pria vero unicuique regula fuerit explorare, quae stella, quid boni cui-
que in genitura promiserit, atque ab ea potius quam ab alia reposcere
 
Annotationen