Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Hinweis: Ihre bisherige Sitzung ist abgelaufen. Sie arbeiten in einer neuen Sitzung weiter.
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
eas , nec non reliquas , qua: in privatorum domibus late.
bant , describere , novamque instituere colledionem , quam
ope domesticorum Msis. aliarumque colledionum superioribus
sxculis fadarum multo uberiorem reddidi ; demum vero eas
illustrare aggrestus sum , atque has qualescumque notas con-
texere . Quibus tandem confetftis ad edenda MARMORA
PISAVRENSIA me contuli , non solum ut patrias opes ,
vel negledas adhuc vel ignoratas in exterorum oculis pone-
rem , verum etiam , ut optimi , ac sapientissimi Principis
FRIDERICI LANTII DE RUVERE Petrensis Archiepiscopi,
& Senatus voluntati obtemperarem, qui pro smgulari ea, qua
in me sunt humanitate, observationes has, qualescumque tan-
dem sint, publicas fieri cupientes, Typog^aphum ad operam su-
scipiendam proposito praemia invitarunt . Non eram equidem
nescius qualia esse debeant , quas in publicam lucem profe-
runtur , ne dodorum Virorum judicium reformident ; verum
multo satius est desiderari a nonnullis prudentiam meam ,
quam diutius universam literariam remp. fraudari tot mo-
numentis luce dignissimis , quorum equidem pretium ex notis
meis nec potest augeri nec minui ; atque eas quidem idcirco
in calce integras conjeci , ut si quis tempori parcens prxte-
rire illas voluerit , posset non intermissa vetuitorum lapidum
le6tione frui .

Expositis consiiii mei in hoc opere instituendo , edendoque
rationibus , ejusdem dispositionem cognoscas velim Ledtor Be-
nevole . In Inscriptionibus ordinandis , ut plurimum sequu-
tus sum Gruterum ; Spurias aut dubias asterisco signavi ; pe-
regrinas , illas nempe , qux aliunde aduedas Pisauri nunc vi-
suntur , seorsim statui ; illud tamen peccasse me fateor quod
inter Pisaurensia marmora n. XCVIII. fragmentum Inscriptio-
nis reliqui, quod Roma huc ipse advehsndum curavi , nec
 
Annotationen