Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Panofsky, Erwin; Saxl, Fritz
Dürers "Melencolia I": eine quellen- und typengeschichtliche Untersuchung — Teubner, 1923

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.31125#0126
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
Ausgewählte Knpitel aus Marsiglio Ficinos ,,Libri de vita triplici“ 105

vis facultate praestantes melancholicos extitisse. Qua in re Platonicum1
illud, quod in libro de scientia scribitur, confirmavit: ingeniosos vide-
licet plurimum concitatos furiososque esse solere. Democritus quoque
nullos inquit viros ingenio magnos praeter illos qui furore quodam
perciti sunt, esse unquam posse. Quod quidem Plato noster in Phaedro
probare videtur, dicens poeticas fores frustra absque furore pulsari.
Etsi divinum furorem hic forte intelligi vult, tamen neque furor eius-
modi apud Physicos aliis unquam ullis, praeterquam melancholicis in-
citatur. Deinceps vero assignandae a nobis rationes sunt, quare Demo-
critus et Plato et Aristoteles asserant melancholicos nonnullos inter-
dum adeo ingenio cunctos excellere, ut non humani, sed divini potius
videantur. Asseverant id Democritus, Plato et Aristoteles absque dubio:
rationem vero tantae rei haud satis explicare videntur. Audendum
tamen (monstrante Deo) causas indagare. Melancholia (id est atra
bilis) est duplex: Altera qutdem naturalis a medicis appellatur, altera
vero adustione contingit. Naturalis illa nihil est aliud, quam densior
quaedam sicciorque pars sanguinis. Adusta vero in species quatuor
distribuitur. Aut enim naturalis melancholiae, aut sanguinis purioris,
aut bilis, aut salsae pituitae combustione concipitur. Quaecunque
adustione nascitur, iudicio et sapientiae nocet: nempe dum humor ille
accenditur atque ardet, concitatos furentesque facere solet, quam Graeci
Maniam nuncupant, nos vero furorem. At quando iam extinguitur, sub-
tilioribus clarioribusque partibus resolutis solaque restante fuligine
tetra, stolidos reddit et stupidos, quem häbitum melancholiam proprie
et amentiam vecordiamque appellant. Sola igitur atra bilis illa, quam
diximus naturalem, ad iudicium nobis sapientiamque conducit; neque
tamen semper. Sane si sola sit, atra nimium densaque mole obfuscat
spiritus, terret animum, obtundit ingenium. Si vero pituitae simplici
misceatur, cum frigidus obstiterit circum praecordia sanguis, crassa
quadam frigiditate segnitiem adducit atque torporem atque, ut densis-
simae cuiusque materiae natura est, quando eiusmodi melancholia
frigescit, ad summum frigidatis intenditur. Quo in statu nihil speratur,
timentur omnia, taedet coeli convexa tueri. Si bilis atra vel simplex vel
mixta putrescit, quartanam gignit febrem, lienis tumores, ct multa
generis eiusdem. Ubi nimis exuberat, sive sola sit sive coniuncta pi-
tuitae, spiritus crassiores facit atque frigidiores, continuo animum affi-
cit taedio, mentis aciem hebetat nec salit arcadico circum praecordia
sanguis. Oportet autem atram bilem neque tam paucam esse, ut sanguis,
bilis et spiritus quasi freno careant, unde instabile ingenium labilemque
memoriam esse contingat, neque tam multam, ut nimio pondere prae-
gravati dormitare atque egere calcaribus videamur. Proinde necessa-
 
Annotationen