114 IV. Anhang
grati blandique ad Gratias omnes spectant atque Mercurium; minaces
autem admodum atque flebiles Martem praeferunt et Saturnum. Neque
vero mireris nos multum coloribuSj odoribus, vocibus attribuere. Nam
sapores quidem ad spiritum praecipue pertinent naturale, odores autem
potius ad vitalem animalemque, colores, figurae, voces ad animalem.
Motus quoque animi vel laetus, vel moestus, vel constans spiritum ad
similitudinem suam agitat vehementer: Animalem primo, per hunc
vitalem, per hunc insuper naturalem. Spiritus tandem omnis, quia ob
naturam quodammodo igneam aeriamque omnino et lucidam atque
mobilem similis est luminibus ideoque coloribus et vocibus aeriis et
odoribus motibusque animi, ideo per haec subito in utramque partem
movetur atque formatur. Et qualis evadit ipse, talem vicissim efficit
quodammodo affectum animi et omnino co.rporis qualitatem. Denique
cum primum per illa quae Gratiarum propria sunt, opportune Gratiis
est expositus, utpote qui et naturaliter illis consentaneus erat, statim
per illarum radios tum ubique vigentes, tum ipsi germanos, mirifica
reportat munera Gratiarum.
Quod res naturales atque etiam artificiosae habent virtutes a stel-
lis occultas, per quas spiritum nostrum stellis eisdem exponunt^
Caput XII.
Cum vero dicimus spiritum exponi Gratiis per illa, quae sunt Gra-
tiarum, non solum per qualitates, quae videntur, audiuntur, odorantur,
gustantur, sed etiam per illas, quae tanguntur, accommodari putamus.
Memento igitur calidum in primo gradu Iovis esse, in secundo Solis
cum Iove, in tertio Martis cum Sole, in quarto Martis. Frigidum in
primo Veneris, in secundo Lunae, in tertio Lunae cum Saturno, in
quarto Saturni. Humidum in primo Mercurii cum Iove, in secundo
Veneris cum Luna, in tertio Lunae cum Venere, in quarto Lunae,
quando Veneri Mercurioque coniungitur. Siccum in primo Iovis, in
secundo Mercurii cum Sole, in tertio Soli,s cum Marte, in quarto Martis
cum Saturno. Summatim ex qualitatibus Planetarum, quas Ptolemaeus
describit in Quadripartito, colligimus harmoniam ex cunctis conflatam
ad calorem humoremque, declinare: Calor enim Martis ingens atque
Solis, et temperatus Iovis, ingentem superat Saturni frigiditatem et
Veneris Lunaeque exiguam, ita ut calor ibi frigus excedat. Item humi-
ditas Lunae Venerisque plurima et propinqua nobis, atque temperata
lovis, siccitatem Saturni Martisque multam superat et temperatam Solis.
Calor igitur humorque frigori siccoque (dominantur atque, similiter calor
humori: Quemadmodum in sani c.orporis homine ad coelestem con-
sonantiam temperato ex calore et siccitate cordis, item calore et hu-
more iecoris, rursum frigore et humore cerebri, coalescit complexio