Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
Liber primus.


LORIOSISSIMAM CIVITATEM DEI SIVE IN HOC
temporum cursu, cum inter impios peregrinatur ex fide
uiuens, siue in iHa stabilitate sedis aeternae, quam nunc ex -
pectat per patientiam,'quoadusque iustitia conuertatur
in ludiciunT, deinceps adeptura per excellentiam uictoria
ultima et pace perfecta, boc opere instituto et mea ad te
promissione debito defendere aduersus eos, qui conditori
eius deos suos praeferunt, fili carissime Marcelline, suscepi,
magnum opus et arduum, sed Deus adiutor noster est. nam scio quibus uiri-
bus opus sit, ut persuadeatur superbis quanta sit uirtus humilitatis, qua fit ut
omnia terrena cacumina temporali mobilitate nutantia non humano usurpa-
ta fastu, sed diuina gratia donata celsitudo transcendat. rex enim et conditor
ciuitatis huius, de qua loqui instituimus, in scriptura populi sui sententiam
diurnae legis aperuit, qua dictum est:'Deus superbis resistit, humilibus au-
tem dat gratiam', hoc uero, quod Dei est, superbae quoque animae spiritus
inflatus adfectat amatque sibi in laudibus dici: "parcere subiectis et debellare
superbos" unde etiam de terrena duitate, quae cum dominari adpetit, etsi
populi seruiant, ipsa ei dominandi libido dominatur, non est praetereundum
silentio quidquid dicere suscepti huius operis ratio postulat et facultas datur.
Caput i. Ex hac namque existunt inimici, aduersus quos defendenda est Dei
duitas, quorum tamen multi correcto impietatis errore ciues in ea fiunt satis
idonei; multi uero in eam tantis exardescunt ignibus odiorum tamque mani-
festis beneficiis redemptoris eius ingrati sunt, ut hodie contra eam linguas
non mouerent, nisi ferrum hostile fugientes in sacratis eius locis uitam,de
qua superbiunt, inuenirent. an non etiam illi Romani Christi nomini infesti
sunt, quibus propter Christum barbari pepercerunt $ testantur hoc martqrum
loca et basilicae apostolorum, quae in illa uastatione Vrbis ad se confugientes
suos alienosque receperunt. hoc usque cruentus saeuiebat inimicus,ibi acci-
piebat limitem trucidatoris furor, illo ducebantur a miserantibus hostibus,
quibus etiam extra ipsa loca pepercerant, ne in eos incurrerent, qui similem
misericordiam non habebant. qui tamen etiam ipsi alibi truces atque hostili
more saeuientes posteaquam ad loca illa ueniebant, ubi fuerat interdictum
quod alibibelli iure licuisset,tota feriendi refrenabatur immanitas et captiuandi
cupiditas frangebatur, sic euaserunt multi, qui nunc Christianis temporibus
detrahunt et mala, quae illa duitas pertulit, Christo inputant; bona uero, quae
in eos ut uiuerent propter Christi honorem facta sunt, non inputant Christo
nostro, sed fato suo, cum potius deberent, si quid recti saperent, illa, quae ab
hostibus aspera et dura perpessi sunt, illi prouidentiae diurnae tribuere, quae
solet corruptos hominum mores bellis emendare atque conterere itemque
uitam mortalium iustam atque laudabilem talibus addictionibus exercere
probatamque uel in meliora transferre uel in his adhuc terris propter usus
alios detinere; illud uero, quod eis uel ubicumque propter Christi nomen uel in
3
 
Annotationen